|
21. Deinde iste adhibet testimonia, quibus ostendat, non esse
gravia divina praecepta. Quis autem nesciat, cum praeceptum sit
generale charitas (quia finis praecepti est charitas [I Tim. I,
5], et plenitudo legis est charitas [Rom. XIII, 10]),
non esse grave quod diligendo fit, non timendo? Laborant autem in
Dei praeceptis, qui ea timendo conantur implere: sed perfecta
charitas foras mittit timorem (I Joan. IV, 18), et facit
praecepti sarcinam , non solum non prementem onere ponderum, verum
etiam sublevantem vice pennarum. Quae tamen charitas ut habeatur,
etiam tanta quanta in corpore mortis hujus haberi potest, parum est
nostrae voluntatis arbitrium, nisi adjuvet gratia Dei per Jesum
Christum Dominum nostrum (Rom. VII, 24, 25).
Diffunditur quippe in cordibus nostris, quod saepe dicendum est, non
per nos ipsos, sed per Spiritum sanctum qui datus est nobis (Id.
V, 5). Nec aliam ob causam Scriptura commemorat non esse gravia
divina praecepta, nisi ut anima quae illa gravia sentit, intelligat se
nondum accepisse vires, quibus talia sint praecepta Domini qualia
commendantur, levia scilicet atque suavia, et oret gemitu voluntatis,
ut impetret donum facilitatis . Qui enim dicit, Fiat cor meum
immaculatum; et, Itinera mea dirige secundum verbum tuum, et ne
dominetur mihi omnis iniquitas (Psal. CXVIII, 80,
133); et, Fiat voluntas tua, sicut in coelo et in terra; et,
Ne nos inferas in tentationem (Matth. VI, 10 et 13); et
caetera hujusmodi quae commemorare longum est, hoc utique orat, ut
praecepta Dei faciat: quae ut fierent, nec juberetur, si nihil ibi
nostra voluntas ageret; nec oraretur, si sola sufficeret.
Commendantur ergo non esse gravia, ut cui gravia sunt, intelligat
nondum se accepisse donum, quo gravia non sint; nec arbitretur ea se
perficere, quando ita facit, ut gravia sint. Hilarem enim datorem
diligit Deus (II Cor. IX, 7). Nec tamen, cum ea gravia
sentit, desperando frangatur: sed ad quaerendum, petendum,
pulsandumque cogatur.
22. Audiamus ergo et in his testimoniis quae deinde posuit, Deum
sua praecepta non gravia commendantem.
inquit,
|
“non modo impossibilia non sint, verum ne gravia quidem. In
Deuteronomio: Et convertetur Dominus Deus tuus epulari in te super
bonis, sicut epulatus est super patres tuos, si audieritis vocem
Domini Dei vestri, custodire et facere omnia mandata ejus, et
justitias, et judicia quae scripta sunt in libro legis hujus: si
conversus fueris ad Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota
anima tua. Quia mandatum hoc, quod ego mando tibi hodie, non est
grave, neque a te longe est. Non est in coelo, ut dicas, Quis
ascendet in coelum et accipiet illud nobis, et audientes faciemus?
Non est trans mare, ut dicas, Quis transfretabit mare et accipiet
illud nobis, et audientes faciemus? Juxta te est enim verbum in ore
tuo, in corde, et in manibus tuis facere illud (Deut. XXX,
9-14). Item Dominus in Evangelio: Venite ad me, omnes qui
laboratis et onerati estis, et ego vos requiescere faciam. Tollite
jugum meum super vos, et discite a me quia mitis sum et humilis corde;
et invenietis requiem animabus vestris: jugum enim meum suave est, et
onus meum leve est (Matth. XI, 28-30). Item in Epistola
sancti Joannis: Haec est charitas Dei, ut mandata ejus observemus,
et mandata ejus gravia non sunt”
|
|
(I Joan. V, 3). His auditis
legitimis et evangelicis et apostolicis testimoniis aedificemur ad
gratiam, quam non intelligunt, qui ignorantes Dei justitiam et suam
volentes constituere, justitiae Dei non sunt subjecti. Si enim non
intelligunt ex Deuteronomio, quemadmodum apostolus Paulus
commemoraverit, ut corde credatur ad justitiam, ore autem confessio
fiat ad salutem (Rom. X, 3, 10); quia non est opus sanis
medicus, sed male habentibus (Matth. IX, 12): isto certe
Joannis apostoli testimonio, quod ad istam sententiam ultimum posuit,
ubi ait, Haec est charitas Dei, ut mandata ejus servemus, et
mandata ejus gravia non sunt, debent utique commoneri, charitati Dei
non esse grave mandatum Dei; quae nonnisi per Spiritum sanctum
diffunditur in cordibus nostris, non per arbitrium humanae voluntatis;
cui plus dando quam oportet, ignorant justitiam Dei: quae tamen
charitas tunc perfecta erit, cum poenalis timor omnis abscesserit.
|
|