CAPUT XI.

23. Post haec proposuit testimonia quae contra eos dici solent: nec ea solvit, sed commemorando quasi contraria, quaestiones arctius illigavit. Ait enim:

“Testimonia Scripturarum, quae e diverso ponenda sunt his qui arbitrii libertatem, vel non peccandi possibilitatem imperite existimant se Scripturarum auctoritate posse destruere. Objicere enim solent,”

inquit,

“quod sanctus Job dixerit, Quis mundus est a peccato? Nec infans, cujus est unius diei vita super terram”

(Job XIV, 4, sec. LXX). Deinde quasi respondet huic testimonio aliis testimoniis, quod ipse Job dixerit, Justus enim vir et sine querela factus sum in derisum (Id. XII, 4, sec. LXX). Non intelligens posse dici hominem justum, qui perfectioni justitiae plurimum accessit, ita ut ei proximus fieret: quod multos etiam in hac vita potuisse, in qua ex fide vivitur, non negamus.

24. Hoc et illo testimonio confirmatur, quod iste consequenter adjunxit ab eodem Job dictum: Ecce ego proximus sum judicio meo, et scio quia justus inveniar (Id. XIII, 18, sec. LXX). Hoc enim est judicium, de quo alibi dicitur, Et educet quasi lumen justitiam tuam, et judicium tuum velut meridiem (Psal. XXXVI, 6). Denique non dixit, Ibi sum; sed, proximus sum. Quod si judicium suum illud intelligi voluit, non quo ipse judicabit ; sed quo in fine est judicandus; justi in illo judicio invenientur omnes qui non fallaciter dicunt, Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Per hanc enim dimissionem justi invenientur; eo quod ea quae hic habebant peccata, eleemosynis deleverunt . Unde Dominus dicit, Date eleemosynam, et ecce omnia munda sunt vobis (Luc XI, 41). Denique hoc dicetur justis in regnum promissum ituris, Esurivi enim, et dedistis mihi manducare (Matth. XXV, 35): et caetera hujusmodi. Sed aliud est, esse sine peccato, quod de solo in hac vita Unigenito dictum est; aliud, esse sine querela, quod de multis justis etiam in hac vita dici potuit: quoniam est quidam modus bonae vitae, de quo etiam in ista humana conversatione, justa querela esse non possit. Quis enim juste queritur de homine qui nemini male vult, et quibus potest fideliter consulit, nec contra cujusquam injurias tenet libidinem vindicandi, ut veraciter dicat, Sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Et tamen eo ipso quod verum dicit, Dimitte, sicut et nos dimittimus; sine peccato se non esse declarat.

25. Inde est quod dicit, Nihil iniquum erat in manibus meis, sed munda oratio mea (Job. XVI, 18). Hinc enim erat munda oratio, quia veniam non injuste petebat, qui veraciter dabat.

26. Et quod dicit de Domino, Multas enim contritiones meas fecit sine causa (Job. IX, 17): non ait, Nullas fecit cum causa; sed, multas sine causa. Non enim propter multa peccata ejus factae sunt ei multae contritiones, sed propter probationem patientiae. Nam propter peccata, sine quibus, ut alibi confitetur, non fuit, pauciora se pati debuisse judicat (Id. VI, 2, 3).

37. Item quod dicit, Vias enim ejus custodivi, et non declinavi a mandatis ejus, neque discedam (Id. XXIII, 11): custodivit vias Dei, qui non sic exorbitat, ut eas relinquat, sed in eis currendo proficit; etsi aliquando ut infirmus offendit aut titubat: proficit autem minuendo peccata, donec perveniat ubi sine peccato sit. Non enim aliter potest eo modo proficere, nisi custodiendo vias ejus. Declinat autem a mandatis Domini atque discedit apostata; non ille qui, etiamsi habeat peccatum, confligendi tamen cum eo perseverantiam non relinquit, donec eo perveniat ubi nulla cum morte contentio remanebit. In isto ergo conflictu induimur ea justitia, qua hic ex fide vivitur, et ea quodam modo loricamur. Assumimus quoque judicium, quod etiam contra nos pro nobis facimus, quando peccata nostra accusando damnamus: unde scriptum est, Justus ipse sui accusator est in primordio sermonis (Prov. XVIII, 17). Hinc item dicit, Justitia vestitus eram, et circumdedi mihi judicium sicut chlamydem (Job XXIX, 14). Nam et ista vestis belli magis solet esse quam pacis, ubi adhuc expugnatur concupiscentia, non ubi erit plena sine aliquo prorsus hoste justitia, novissima inimica morte destructa.

28. Quod autem iterum ait idem sanctus Job, Non enim reprehendit me cor meum in omni vita mea (Id. XXVII, 6): tunc nos in ista vita, in qua ex fide vivimus, non reprehendit cor nostrum, si eadem fides qua corde creditur ad justitiam, non negligit reprehendere peccatum nostrum. Unde dicit Apostolus, Non enim quod volo facio bonum: sed quod odi malum, hoc ago (Rom. VII, 15). Bonum est enim non concupiscere, et hoc bonum vult justus, qui ex fide vivit (Habac. II, 4): et tamen facit quod odit, quia concupiscit; quamvis post concupiscentias suas non eat (Eccli. XVIII, 30): quod si fecerit, tunc vere ipse fecit ut cedat, ut consentiat, ut desiderio peccati obediat. Tunc eum cor ejus reprehendit; quia ipsum reprehendit , non illud peccatum ejus, quod habitat in membris ejus. Cum vero non sinit regnare peccatum in suo mortali corpore ad obediendum desideriis ejus, nec exhibet membra sua arma iniquitatis peccato (Rom. VI, 12, 13); inest quidem peccatum in membris ejus, sed non regnat, quia non obeditur desideriis ejus. Et ideo dum quod non vult agit, id est, non vult concupiscere et concupiscit; consentit legi, quia bona est. Hoc enim vult et ipse quod lex; quia vult ipse non concupiscere, et lex dicit, Non concupisces (Exod. X, 17). In hoc quoniam vult quod et lex vult, procul dubio consentit legi: concupiscit tamen, quia non est sine peccato; sed jam non ipse operatur illud, sed id quod in illo habitat peccatum. Ideo non eum reprehendit cor ejus in omni vita ejus; hoc est, in fide ejus, quia justus ex fide vivit: et ideo fides ejus est vita ejus. Scit enim quia non habitat in carne ejus bonum, ubi habitat peccatum: sed non ei consentiendo vivit ex fide, qua invocat Deum ut adjuvetur pugnans contra peccatum; quod ut omnino ibi non sit, adjacet ei velle, sed perficere bonum non adjacet (Rom. VII, 15-21). Non facere bonum non adjacet, sed perficere. Nam in eo quod non consentit, bonum facit; et in eo quod odit concupiscentiam suam, bonum facit; et in eo quod eleemosynas facere non cessat, bonum facit; et in eo quod illi qui in eum peccat ignoscit, bonum facit; et in eo quod petit sibi dimitti debita sua, et veraciter dicit quod dimittit etiam ipse debitoribus suis, et orat ut non inferatur in tentationem, sed liberetur a malo, bonum facit: ei tamen perficere bonum non adjacet, quod tunc erit, quando illa concupiscentia quae habitat in membris ejus, nulla erit. Non ergo eum reprehendit cor ejus, quando reprehendit peccatum quod habitat in membris ejus, et non habet quam reprehendat infidelitatem ejus . Ita nec in vita sua, id est, in fide sua, a corde suo reprehenditur, et sine peccato non esse convincitur. Quod et ipse Job de se confitetur, ubi dicit: Nihil te latuit peccatorum meorum. Signasti iniquitates meas in sacculo, et annotasti si quid invitus transgressus sum (Job XIV, 16, 17). Testimonia ergo quae posuit de verbis sancti Job, nos sicut potuimus, quemadmodum sint accipienda monstravimus: nec tamen ille solvit, quod eumdem Job dixisse proposuit, Quis enim mundus est a peccato? Nec infans cujus est diei unius vita super terram.