|
29.
|
“Iterum proponere solent,”
|
|
inquit,
|
“Omnis homo mendax
(Psal. CXV, 2).”
|
|
Neque hoc contra se ipsum a se ipso
propositum solvit: sed commemorando alia velut contraria testimonia,
apud eos qui non intelligunt sanctam Scripturam, divina eloquia in
lite dimisit. Ait enim: Quibus respondendum est, quod in Numerorum
libro scriptum est:
(Num. XXIV, sec.
LXX). Et de sancto Job legitur ita:
|
“Erat vir habitans in
regione Ausitidae, nomine Job, verax, sine crimine, justus, Dei
cultor, abstinens se ab omni re mala”
|
|
(Job I, 1). Miror quod
ausus est ponere hoc testimonium, ubi dictum est, Abstinens se ab
omni re mala, cum hoc ab omni peccato vellet intelligi; cum superius
dixerit, peccatum actum esse , non rem (Cap. 2, n. 4).
Reminiscatur ergo quia etiam si actus sit, res potest dici. Abstinet
se autem ab omni re mala, qui peccato, sine quo non est, vel nunquam
omnino consentit, vel si aliquando premitur, non opprimitur; sicut
luctator fortior, et si aliquando tenetur, non ideo perdit quo
superior invenitur. Legitur sane homo sine crimine, legitur sine
querela: at non legitur sine peccato, nisi Filius hominis, unus
idemque Dei Filius unicus.
30.
inquit,
|
“apud ipsum Job: Et miraculum tenuit
veracis hominis. Item apud Salomonem de Sapientia: Viri mendaces
non erunt illius memores; viri autem veraces invenientur in illa
(Eccli. XV, 8). Item in Apocalypsi: Et in ore ipsorum non
est inventum mendacium; sine macula sunt”
|
|
(Apoc. XIV, 5).
Ad haec et nos respondemus, admonentes quomodo dicendus sit homo verax
per Dei gratiam atque veritatem, qui per se ipsum sine dubio mendax
est. Unde dictum est, Omnis homo mendax. Hoc et testimonium sonat
de Sapientia, quod ipse posuit: Viri autem veraces invenientur in
illa: qui procul dubio non in illa, sed in se ipsis invenientur esse
mendaces. Sicuti est, Fuistis aliquando tenebrae, nunc autem lux in
Domino (Ephes. V, 8). Cum diceret, tenebrae, non addidit in
Domino: cum autem dixit, lux, addidit utique, in Domino: quia in
se ipsis lux esse non possent; ut qui gloriatur, in Domino glorietur
(I Cor. I, 31). Illi vero in Apocalypsi propterea tales
dicti sunt, quod non sit inventum in ore eorum mendacium: quia non
dixerunt se non habere peccatum; quod si dicerent, se ipsos
deciperent, et veritas in eis non esset (I Joan. I, 8): porro
si veritas in eis non esset, inveniretur in ore eorum mendacium. Quod
si propter invidiam, cum essent sine peccato, dicerent se non esse
sine peccato; hoc ipsum esset mendacium, falsumque esset quod dictum
est, Non est inventum in ore ipsorum mendacium. Ideo ergo sine
macula sunt, quia sicut ipsi dimiserunt debitoribus suis, sic illis
Deo dimittente mundati sunt. Ecce nos, ut valuimus, exposuimus
quomodo accipienda essent testimonia, quae pro sua causa commemoravit.
Ipse autem quomodo sit accipiendum quod scriptum est, Omnis homo
mendax, omnino non solvit; nec solvere poterit, nisi correcto
errore, quo credit hominem sine adjutorio gratiae Dei, per solam
propriam voluntatem posse esse veracem.
|
|