|
31. Sic aliam quae sequitur quaestionem proposuit, nec solvit: imo
vero auxit, et difficiliorem reddidit, proponendo adversum se prolatum
testimonium, Non est qui faciat bonum, non est usque ad unum
(Psal. XIII, 1, 3); et quasi contraria testimonia
referendo, quibus ostenderet esse homines qui faciunt bonum. Quod
quidem ostendit: sed aliud est, non facere bonum; aliud, non esse
sine peccato, etiamsi homo faciat multa bona. Quapropter ea
testimonia quae posuit, non sunt contra illud quod dicitur, non esse
in hac vita hominem sine peccato. Ipse autem non ostendit quemadmodum
dictum sit, Non est qui faciat bonum, non est usque ad unum. Ait
enim, inquit, sanctus David, Spera in Domino, et fac bonitatem
(Psal. XXXVI, 3). Hoc praeceptum est, non factum: quod
praeceptum non utique faciebant de quibus dictum est, Non est qui
faciat bonum, non est usque ad unum. Ait etiam dixisse sanctum
Tobiam, Noli timere, fili; pauperem vitam gerimus, sed multa bona
habebimus, si timuerimus Deum, et recesserimus ab omni peccato, et
fecerimus bona (Tob. IV, 23). Verissime tunc erunt homini
multa bona, cum recesserit ab omni peccato. Tunc enim ei nulla erunt
mala, ut non opus habeat dicere, Libera nos a malo (Matth. VI,
13). Quamvis et nunc omnis qui proficit, recta intentione
proficiens, recedit ab omni peccato, et tanto inde fit longinquior,
quanto plenitudini justitiae perfectionique propinquior: quia et ipsa
concupiscentia, quod est peccatum habitans in carne nostra, etsi manet
adhuc in membris mortalibus, minui tamen non desinit in
proficientibus. Aliud est ergo, recedere ab omni peccato, quod nunc
in opere est; aliud, recessisse ab omni peccato, quod in illa
perfectione tunc erit. Sed tamen et qui jam recessit, et qui adhuc
recedit, non est negandus facere bonum. Quomodo ergo dictum est,
Non est qui faciat bonum, non est usque ad unum; quod ille
proposuit, et non solutum reliquit: nisi quia populum quemdam psalmus
ille culpat, in quo nec unus erat qui faceret bonum, dum volunt
remanere filii hominum, et non esse filii Dei, cujus gratia homo fit
bonus, ut faciat bonum? De illo enim bono dictum hic debemus
accipere, quod ibi ait, Deus de coelo respexit super filios hominum,
ut videat si est intelligens aut requirens Deum (Psal. XIII,
1-3). Hoc ergo bonum, quod est requirere Deum, non erat qui
faceret, non erat usque ad unum, sed in eo genere hominum, quod
praedestinatum est ad interitum . Super hos enim respexit Dei
praescientia, protulitque sententiam.
|
|