|
32.
inquit,
|
“illud quod Salvator ait, Quid me
dicis bonum? Nemo bonus, nisi solus Deus”
|
|
(Luc. XVIII,
19; et Marc. X, 18). Hanc item propositionem omnino non
solvit: sed opposuit velut ex adverso alia testimonia, quibus probaret
esse et hominem bonum. Dixit enim esse respondendum quod idem Dominus
alibi ait,
|
“Bonus homo de bono thesauro cordis sui profert bona”
|
|
(Matth. XII, 35): et iterum,
|
“Qui solem suum oriri facit
super bonos et malos”
|
|
(Id. V, 45). Et alibi scriptum est,
inquit,
|
“Bona bonis creata sunt ab initio”
|
|
(Eccli. XXXIX,
30): et iterum,
|
“Qui sunt boni, erunt habitatores terrae”
|
|
(Prov. II, 21). Cui sic respondendum est, ut et illud
intelligatur quomodo dictum sit, Nemo bonus, nisi unus Deus. Sive
quia omnia quae creata sunt, quamvis ea Deus fecerit bona valde,
Creatori tamen comparata, nec bona sunt, cui comparata nec sunt:
altissime quippe et proprio modo quodam de se ipso dixit, Ego sum qui
sum (Exod. III, 14). Sic dictum est, Nemo bonus, nisi
unus Deus; quemadmodum de Joanne dictum est, Non erat ille lumen
(Joan. I, 8); cum Dominus eum esse dicat lucernam (Id. V,
35), sicut discipulos, quibus dixit, Vos estis lumen mundi; nemo
accendit lucernam et ponit eam sub modio (Matth. V, 14, 15):
sed in comparatione luminis illius, quod est verum lumen, illuminans
omnem hominem venientem in hunc mundum (Joan. I, 9), non erat
ille lumen. Sive quia ipsi etiam filii Dei comparati sibi ipsis
quales in illa perfectione aeterna futuri sunt, ita boni sunt, ut
adhuc et mali sint. Quod de illis dicere non auderem (quis enim
audeat dicere malos esse, quorum pater est Deus), nisi ipse Dominus
diceret, Si ergo vos cum sitis mali, nostis bona data dare filiis
vestris; quanto magis Pater vester, qui in coelis est, dabit bona
petentibus se (Matth. VII, 11)? Cum ait utique, Pater
vester; filios Dei jam esse monstravit, quos tamen adhuc malos esse
non tacuit. Ille tamen non solvit, quomodo et isti boni sint, et
nemo sit bonus, nisi unus Deus: unde est ille admonitus, qui
interrogaverat quid boni faceret, ut illum quaereret cujus gratia bonus
esset, cui bonum esse, hoc est ipsum esse; quia incommutabiliter
bonus, et non potest omnino malus esse .
|
|