|
33.
inquit,
|
“Quis gloriabitur castum se habere
cor?”
|
|
Et ad hoc respondit multis testimoniis, volens ostendere posse
esse in homine castum cor: nec tamen dicit quomodo accipiendum sit,
quod proposuit contra se dici, Quis gloriabitur castum se habere cor,
ne Scriptura divina in hoc testimonio, et in his per quae respondit,
sibi ipsa adversaria videatur. Nos autem huic respondentes dicimus,
ideo secutum esse, Quis gloriabitur castum se habere cor? quoniam
praecessit, Cum rex justus sederit in throno. Quantalibet enim
justitia sit praeditus homo, cogitare debet, ne aliquid in illo, quod
ipse non videt, inveniatur esse culpandum, cum rex justus sederit in
throno, cujus cognitionem fugere delicta non possunt, nec illa de
quibus dictum est, Delicta quis intelligit (Psal. XVIII,
13)? Cum ergo rex justus sederit in throno, quis gloriabitur
castum se habere cor? aut quis gloriabitur mundum se esse a peccato
(Prov. XX, 8, 9)? Nisi forte isti, qui volunt in sua
justitia, non in ipsius judicis misericordia gloriari.
34. Tamen etiam illa vera sunt, quae respondendo subjecit, quod
|
“Salvator ait in Evangelio, Beati mundicordes, quoniam ipsi Deum
videbunt (Matth. V, 8). Et quod David dicit: Quis ascendet
in montem Domini? aut quis stabit in loco sancto ejus? Innocens
manibus et mundo corde (Psal. XXIII, 3, 4). Et alibi:
Benefac, Domine, bonis et rectis corde (Psal. CXXIV, 4).
Item apud Salomonem: Bona est substantia, cui non est peccatum in
conscientia (Eccli. XIII, 30). Item illic: Averte te a
delicto, et dirige manus, et ab omni delicto munda cor tuum (Id.
XXXVIII, 10). Item in Epistola Joannis: Si cor nostrum
non reprehendat, fiduciam habemus ad Deum, et quaecumque petierimus,
accipiemus ab eo”
|
|
(I Joan. II, 21, 22). Hoc enim agitur
voluntate, credendo, sperando, diligendo, corpus castigando,
eleemosynas faciendo, injurias ignoscendo, instanter orando, et
proficiendi vires precando, veraciterque dicendo, Dimitte nobis,
sicut et nos dimittimus; et, Ne inferas nos in tentationem, sed
libera nos a malo (Matth. VI, 12, 13). Hoc prorsus
agitur, ut cor mundetur, et peccatum omne tollatur; et quod rex
justus , cum in throno sederit, occultum invenerit minusque mundatum,
ejus misericordia remittatur; ut Deo videndo totum sanum mundumque
reddatur. Judicium enim sine misericordia, sed illi qui non fecit
misericordiam. Superexaltat autem misericordia judicio (Jacobi
II, 13). Quod si non esset, quae spes esset? Quandoquidem cum
rex justus sederit in throno, quis gloriabitur castum se habere cor?
aut quis gloriabitur mundum se esse a peccato? Tunc ergo per ejus
misericordiam justi plene perfecteque mundati, fulgebunt in regno
Patris sui sicut sol (Matth. XIII, 43).
35. Tunc plene atque perfecte erit Ecclesia non habens maculam aut
rugam aut aliquid hujusmodi, quia tunc etiam erit vere gloriosa. Cum
enim non tantum ait, ut exhiberet sibi Ecclesiam non habentem maculam
aut rugam, sed addidit, gloriosam (Ephes. V, 27); satis
significavit, quando erit sine macula et ruga aut aliquo hujusmodi :
tunc utique, quando gloriosa. Non enim modo in tantis malis, in
tantis scandalis, in tanta permixtione hominum pessimorum, in tantis
opprobriis impiorum dicendum est eam esse gloriosam, quia reges ei
serviunt, ubi est periculosior majorque tentatio: sed tunc potius
gloriosa erit, quando fiet quod idem ait apostolus, Cum Christus
apparuerit vita vestra, tunc et vos apparebitis cum ipso in gloria
(Coloss. III, 4). Cum enim Dominus ipse secundum formam
servi, per quam se mediator conjunxit Ecclesiae, non fuerit
glorificatus nisi resurrectionis gloria (unde dictum est, Spiritus
non erat datus, quia Jesus nondum fuerat glorificatus [Joan.
VII, 39]); quomodo dicenda est ante resurrectionem suam
Ecclesia ejus esse gloriosa? Mundat ergo eam nunc lavacro aquae in
verbo (Ephes. V, 26), abluens peccata praeterita, et pellens
ab ea dominationem malorum Angelorum: deinde perficiens ejus
sanitates, facit eam occurrere in illam gloriosam, sine macula et
ruga. Quos enim praedestinavit, illos et vocavit; et quos vocavit,
ipsos et justificavit; quos autem justificavit, illos et glorificavit
(Rom. VIII, 30). In hoc mysterio dictum arbitror, Ecce
ejicio daemonia, et sanitates perficio hodie et cras, et tertia die
consummor (Luc. XIII, 32), id est, perficior. Dixit enim
hoc ex persona corporis sui, quod est Ecclesia: dies ponens pro
distinctis ordinatisque temporibus, quod et in sua resurrectione
significavit in triduo.
36. Puto autem interesse inter rectum corde, et mundum corde. Nam
et rectus corde in ea quae ante sunt extenditur, ea quae retro sunt
obliviscens, ut recto cursu, id est recta fide atque intentione
perveniat, ubi habitet mundus corde (Philipp. III, 13,
14). Sicut illa singula reddenda sunt singulis, ubi dictum est,
Quis ascendet in montem Domini? aut qui stabit in loco sancto ejus?
Innocens manibus et mundus corde. Innocens manibus ascendet, et
mundus corde stabit: illud in opere est, illud in fine . Et illic
magis intelligendum quod dictum est, Bona est substantia, cui non est
peccatum in conscientia. Tunc enim erit vere bona substantia, id
est, verae divitiae, cum transierit tota paupertas, id est, cum
consumpta fuerit omnis infirmitas. Nunc vero avertat se homo a
delicto, cum proficiendo inde discedit, et renovatur de die in diem;
et dirigat manus in opera misericordiae, et ab omni delicto mundet cor
suum; misereatur, ut quod restat , per veniam dimittatur. Hoc enim
salubriter et sine vana inanique jactantia bene intelligitur, in eo
quod dixit sanctus Joannes, Si cor nostrum nos non reprehendat,
fiduciam habemus ad Deum, et quaecumque petierimus, accipiemus ab
eo. Hoc enim videtur isto loco admonuisse, ne cor nostrum nos in ipsa
oratione et petitione reprehendat: hoc est, ne forte cum coeperimus
dicere, Dimitte nobis, sicut et nos dimittimus; compungamur non
facere quod dicimus, aut etiam non audeamus dicere quod non facimus,
et fiduciam petendi amittamus.
|
|