CAPUT XVI.

37. Item sibi opposuit testimonium Scripturarum, quod eis dici solet, Quia non est homo justus in terra qui faciat bonum, et non peccet (Eccle. VII, 21). Et quasi respondit aliis testimoniis, quia

“Dominus de sancto Job ait: Numquid considerasti servum meum Job? Non enim est ei similis quisquam in terris, homo sine querela, verus Dei cultor, abstinens se ab omni malo”

(Job I, 8). Unde jam superius disseruimus. Nec tamen ipse ostendit nobis quomodo et Job, si haec verba ita intelligenda sunt, sine ullo peccato fuerit in terra, et verum sit quod scriptum esse dixit, Non est homo justus in terra qui faciat bonum, et non peccet.