|
38.
inquit,
|
“Quia non justificabitur in
conspectu tuo omnis vivens”
|
|
(Psal. CXLII, 2). Et huic
testimonio quasi respondit ad nihil aliud, nisi ut Scripturae sanctae
inter se ligitare videantur: quarum concordiam nos debemus ostendere.
Ait enim:
|
“Quibus respondendum est, quod de sancto Zacharia et
Elisabeth evangelista testatur, dicens: Erant autem Zacharias et
Elisabeth uxor ejus justi ambo in conspectu Domini, et incedentes in
omnibus mandatis et justificationibus Domini sine querela”
|
|
(Luc.
I, 6). Qui justi ambo utique legerant inter ipsa mandata,
quemadmodum sua peccata mundarent. Nam Zacharias, quod de omni
sacerdote ex hominibus accepto in Epistola ad Hebraeos dicitur, etiam
pro suis peccatis utique hostias offerebat (Hebr. V, 3).
Quomodo autem intelligendum sit quod dicitur, sine querela, jam supra
satis, quantum opinor, ostendimus (Cap. 11, n. 23-28).
inquit,
|
“Apostolus ait, Ut simus sancti et
immaculati in conspectu ejus”
|
|
(Ephes. I, 4). Hoc agitur, ut
hoc simus; si immaculati intelligendi sunt, qui omnino sine peccato.
sunt. Si autem immaculati sunt, qui sunt sine crimine; etiam in hac
vita fuisse atque esse negare non possumus: quia non ideo sine ullo
peccato est aliquis, quoniam non habet maculam criminis. Unde et
Apostolus cum ministros eligeret ordinandos, non ait, Si quis sine
peccato; quod invenire non posset: sed ait, Si quis sine crimine
(Tit. I, 6); quod utique posset. Nec tamen iste ostendit,
quemadmodum secundum suam causam debeamus accipere quod scriptum est:
Quoniam non justificabitur in conspectu tuo omnis vivens. Aperta
quippe sententia est de superiore versu illustrius declarata, Non
intres, inquit, in judicium cum servo tuo, quoniam non justificabitur
in conspectu tuo omnis vivens. Judicium timet, quia misericordiam
desiderat, quae superexaltat judicio. Hoc est enim, Ne intres in
judicium cum servo tuo, noli me judicare secundum te, qui es sine
peccato: quia non justificabitur in conspectu tuo omnis vivens; quod
de hac vita dictum sine difficili quaestione intelligitur; et quod
ait, non justificabitur, ad illam perfectionem justitiae retulit,
quae in hac vita non est.
|
|