|
Data sibi chartula definitionum, quae Coelestii esse dicebantur,
Augustinus ratiocinationes primum singulas, quibus ille, vel si quis
alius erroris socius, perperam definiebat posse hominem hic sine
peccato esse, dissolvit brevibus responsis, docens perfectionem
plenitudinemque justitiae illam, qua homo sine ullo prorsus peccato
sit, nec sine gratia possibilem per vires naturae, praesertim
vitiatae, nec unquam esse praesentis hujus vitae. Pergit inde ad
auctoritates, quas eadem chartula de Scripturis corrogatas
continebat, alias quibus homini praecipitur ut sit immaculatus et
perfectus, alias quibus commemoratur non esse gravia Dei mandata,
alias tandem quasi his, quae a Catholicis contra Pelagianos proferri
solerent, auctoritatibus contrarias.
|
|