|
39.
inquit,
|
“Si dixerimus quia peccatum non
habemus, ipsi nos seducimus, et veritas in nobis non est”
|
|
(I
Joan, I, 8). Et huic evidentissimo testimonio quasi contrariis
testimoniis respondere conatus est, quod
|
“idem sanctus Joannes in
eadem Epistola dicat, Hoc autem dico, fratres, ut non peccetis.
Omnis qui natus est ex Deo, peccatum non facit, quia semen ipsius in
eo manet, et non potest peccare (Id. III, 9). Item illic:
Qui natus est ex Deo, non peccat, quia generatio Dei conservat
eum, et malignus non tangit eum (Id. V, 18). Item illic,”
|
|
inquit,
|
“ubi de Salvatore ait: Quoniam ille apparuit, ut peccata
tolleret. Omnis qui in eo manet, non peccat. Omnis qui peccat, non
vidit eum, nec cognovit eum. Item illic. Charissimi, nunc filii
Dei sumus, et nondum apparuit quid erimus. Scimus quoniam cum
apparuerit, similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est: et
omnis qui habet spem hanc in eum, sanctificat se, sicut et ipse
sanctus est (Id. III, 5, 6, 2, 3).”
|
|
Et tamen cum haec
omnia testimonia vera sint, verum est et illud quod proposuit, et non
solvit, Quod si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos
seducimus, et veritas in nobis non est. Ac per hoc, secundum id quod
ex Deo nati sumus, in eo qui apparuit ut peccata tolleret, id est,
in Christo manemus, et non peccamus; hoc est autem, quod homo
interior renovatur de die in diem (II Cor. IV, 16): secundum
autem quod de homine illo nati sumus, per quem peccatum intravit in
mundum, et per peccatum mors, et ita in omnes homines pertransiit
(Rom. V, 12), sine peccato non sumus; quia sine illius
infirmitate nondum sumus, donec illa renovatione, quae fit de die in
diem, quoniam secundum ipsam ex Deo nati sumus, infirmitas tota
sanetur, in qua ex primo homine nati sumus, et in qua sine peccato non
sumus: cujus reliquiis in homine interiore manentibus, quamvis de die
in diem minuantur in proficientibus, si dixerimus quia peccatum non
habemus, nos ipsos seducimus, et veritas in nobis non est. Quomodo
enim verum est, Omnis qui peccat, non vidit eum, nec cognovit eum:
cum secundum visionem et cognitionem quae erit in specie, nemo eum in
hac vita videat atque cognoscat; secundum autem visionem atque
cognitionem quae est in fide, multi sint qui peccent, certe ipsi
apostatae, qui tamen in eum aliquando crediderunt, ut de nullo eorum
dici possit, secundum visionem et cognitionem quae adhuc in fide est,
non vidit eum, neque cognovit eum? Sed intelligendum arbitror, quia
renovatio perficienda videt et cognoscit: infirmitas vero absumenda non
videt, nec cognoscit eum; in cujus quantiscumque reliquiis interius
constitutis, si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos
seducimus, et veritas in nobis non est. Cum ergo per gratiam
renovationis filii Dei simus, tamen propter reliquias infirmitatis
nondum apparuit quid erimus: scimus quoniam cum apparuerit, similes ei
erimus, quoniam videbimus eum sicuti est. Tunc peccatum nullum erit,
quia infirmitas nec interior nec exterior ulla remanebit. Et omnis qui
habet hanc spem in eum, sanctificat se, sicut et ipse sanctus est.
Sanctificat se, non per se ipsum, sed credendo in illum et invocando
illum qui sanctificat sanctos suos: cujus sanctificationis perfectio,
quae nunc proficit et crescit de die in diem, omnes infirmitatis
reliquias ablatura est.
|
|