CAPUT XIX.

40.

“Item dicunt,”

inquit,

“Non volentis neque currentis, sed miserentis est Dei”

(Rom. IX, 16). Quibus

“respondendum esse”

dicit,

“quod idem apostolus alibi de quodam ait: Quod vult faciat (I Cor. VII, 36). Item,”

inquit,

“ad Philemonem de Onesimo: Quem ego volueram apud me detinere, ut pro te mihi ministraret; sed sine consilio tuo nihil volui facere, ut non quasi ex necessitate bonum tuum esset, sed voluntarium (Philem. 13, 14). Item in Deuteronomio: Vitam et mortem dedit ante faciem tuam, bonum et malum; elige vitam, ut vivas (Deut. XXX, 15, 19). Item apud Salomonem: Deus ab initio constituit hominem, et reliquit eum in manu consilii sui: adjecit ei mandata et praecepta; si voles praecepta, servabunt te, et in posterum fidem placitam facere. Apposuit tibi aquam et ignem, ad quod vis porrige manum tuam. Ante hominem bonum et malum, vita et mors, paupertas et honestas a Domino Deo sunt (Eccli. XV, 14-18). Item apud Isaiam: Et si volueritis et audieritis me, quae bona sunt terrae manducabitis; si autem nolueritis nec obaudieritis me, gladius vos comedet. Os enim Domini locutum est haec”

(Isai. I, 19, 20). Hic vero, quantumlibet isti se obtegant, aperiuntur. Declarant enim se contra Dei gratiam vel misericordiam disputare, quam volumus impetrare cum dicimus, Fiat voluntas tua sicut in coelo et in terra; vel, Ne nos inferas in tentationem, sed libera nos a malo (Matth. VI, 10, 13). Utquid enim ista orando tanto gemitu petimus, si volentis hominis et currentis, non miserentis est Dei? Non quia hoc sine voluntate nostra agitur, sed quia voluntas non implet quod agit, nisi divinitus adjuvetur. Haec est fidei sanitas, quae nos facit quaerere ut inveniamus, petere ut accipiamus, pulsare ut aperiatur nobis (Luc. XI, 9). Contra istam qui disputat, contra se ipsum claudit ostium misericordiae Dei. Nolo plura dicere de re tanta, quia melius eam committo fidelium gemitibus, quam sermonibus meis.

41. Videte tamen, obsecro, quale sit, ideo volenti et currenti misericordiam Dei non esse necessariam, quae illum etiam praevenit, ut curreret, quia de quodam ait Apostolus, Quod vult faciat: ibi, ut arbitror, ubi sequitur et dicit, Non peccat, si nubat. Quasi pro magno habendum sit, velle nubere, ubi de adjutorio divinae misericordiae operosius disputatur. Aut vero etiam ibi prodest aliquid velle, nisi Deus providentia, qua gubernat omnia, marem feminamque conjungat. Aut quoniam ad Philemonem scripsit Apostolus, Ut non quasi ex necessitate bonum ejus esset, sed voluntarium: quasi aliter sit voluntarium bonum, nisi cum Deus operatur in nobis et velle et operari, pro bona voluntate (Philipp. II, 13). Aut quia in Deuteronomio scriptum est, Vitam et mortem dedit ante faciem hominis, bonum et malum; et admonuit ut eligeret vitam: quasi et ipsa admonitio non de misericordia veniat; vel aliquid prodesset eligere vitam, nisi Deus eligendi charitatem inspiraret, et electam habere praestaret: de quo dictum est, Quoniam ira in indignatione ejus, et vita in voluntate ejus (Psal. XXIX, 6). Aut quia dictum est, Si voles praecepta, servabunt te: quasi non debeat Deo agere gratias, quia praecepta voluit, qui desertus omni lumine veritatis haec velle non posset. Positis ante hominem igne et aqua, quo vult quidem porrigit manum, sed altior est qui vocat altius quam omnis humana cogitatio: quandoquidem initium corrigendi cor fides est, sicut scriptum est, Venies, et pertransies ab initio fidei (Cant. IV, sec. LXX); et quisque ita eligit bonum, sicut unicuique Deus partitus est mensuram fidei (Rom. XII, 3); et, Nemo potest ad me venire, ait Princeps fidei, nisi Pater qui misit me, traxerit eum. Quod de fide dictum esse qua in eum creditur, satis evidenter postea explanat, ubi dicit: Verba quae ego locutus sum vobis, spiritus et vita sunt; sed quidam sunt ex vobis qui non credunt. Sciebat enim ab initio Jesus, qui essent credentes, et quis eum traditurus esset; et dicebat, Propterea dixi vobis, quia nemo potest ad me venire, nisi fuerit ei datum a Patre meo (Joan. VI, 44, 64, 65, 66).

42. Magnum autem aliquid pro sua causa se invenisse arbitratus est apud Isaiam prophetam, quia Deus dixit, Si volueritis et audieritis me, quae bona sunt terrae manducabitis; si autem nolueritis et non audieritis me, gladius vos comedet. Os enim Domini locutum est haec. Quasi non lex tota hujusmodi conditionibus plena sit: aut ob aliud superbis praecepta ista data sint, nisi quia lex praevaricationis gratia posita est, donec veniret semen cui promissum est (Galat. III, 19). Unde subintravit ut abundaret delictum; et ubi abundavit delictum; superabundavit gratia (Rom. V, 20): id est, ut acciperet homo praecepta, superbe de suis viribus fidens, in quibus deficiens et factus etiam praevaricator, liberatorem salvatoremque requireret; atque ita eum timor legis humilem factum, tanquam paedagogus ad fidem gratiamque perduceret. Ita multiplicatis infirmitatibus postea acceleraverunt (Psal. XV, 4), quibus sanandis opportune Christus advenit. In cujus gratiam etiam justi antiqui crediderunt, eadem ipsa gratia ejus adjuti, ut gaudentes eum praenoscerent, et quidam etiam praenuntiarent esse venturum: vel in illo populo Israel, sicut Moyses, et Jesus Nave, et Samuel, et David, et caeteri tales; vel extra ipsum populum, sicut Job; vel ante ipsum populum, sicut Abraham, sicut Noe, et quicumque alii sunt, quos vel commemorat vel tacet Scriptura divina. Unus enim Deus, et unus mediator Dei et hominum, homo Christus Jesus (I Tim. II, 5), sine cujus gratia nemo a condemnatione liberatur, sive quam traxit ex illo in quo omnes peccaverunt, sive quam postea suis iniquitatibus addidit.