|
44. Quisquis ergo fuisse vel esse in hac vita aliquem hominem, vel
aliquos homines putat, excepto uno Mediatore Dei et hominum, quibus
necessaria non fuerit remissio peccatorum, contrarius est divinae
Scripturae, ubi Apostolus ait: Per unum hominem peccatum intravit
in mundum, et per peccatum mors, et ita in omnes homines pertransiit,
in quo omnes peccaverunt (Id. V, 12). Et necesse est ut impia
contentione asserat, esse posse homines, qui sine mediatore Christo
liberante atque salvante sint liberi salvique a peccato; cum ille
dixerit, Non est opus sanis medicus, sed male habentibus. Non veni
vocare justos, sed peccatores (Matth. IX, 12, 13).
Quisquis autem dicit, post acceptam remissionem peccatorum ita
quemquam hominem juste vixisse in hac carne, vel vivere, ut nullum
habeat omnino peccatum, contradicit apostolo Joanni qui ait: Si
dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus, et veritas
in nobis non est (I Joan. I, 8). Non enim ait, habuimus;
sed, habemus. Quod si quisquam asserit de illo peccato esse dictum,
quod habitat in carne mortali nostra secundum vitium quod peccantis
primi hominis voluntate contractum est, cujus peccati desideriis ne
obediamus Paulus Apostolus praecipit (Rom. VI, 12); non
autem peccare, qui eidem peccato, quamvis in carne habitanti, ad
nullum opus malum omnino consensit, vel facti, vel dicti, vel
cogitati, quamvis ipsa concupiscentia moveatur, quae alio modo peccati
nomen accepit, quod ei consentire peccare sit, nobisque moveatur
invitis: subtiliter quidem ista discernit, sed videat quid agatur de
dominica oratione, ubi dicimus: Dimitte nobis debita nostra: quod,
nisi fallor, non opus esset dicere, si nunquam, vel in lapsu
linguae, vel in oblectanda cogitatione, ejusdem peccati desideriis
aliquantulum consentiremus; sed tantummodo dicendum esset, Ne nos
inferas in tentationem, sed libera nos a malo (Matth. VI, 12,
13). Nec Jacobus apostolus diceret, In multis offendimus omnes
(Jacobi III, 2). Non enim offendit, nisi cui mala
concupiscentia contra justitiae rationem appetendo seu vitando,
faciendum vel dicendum vel cogitandum aliquid, quod non debuit, sive
fallens, sive praevalens persuadet. Postremo, si excepto illo
Capite nostro, sui corporis salvatore, asseruntur vel fuisse, vel
esse in hac vita aliqui homines justi sine aliquo peccato, sive nunquam
consentiendo desideriis ejus, sive quia pro nullo peccato habendum
est, quod tantum est, ut hoc pietati non imputet Deus (quamvis
aliter sit beatus sine peccato, aliter autem beatus cui non imputat
Dominus peccatum (Psal. XXVI, 9.), non nimis existimo
reluctandum. Scio enim quibusdam esse visum, quorum de hac re
sententiam non audeo reprehendere, quanquam nec defendere valeam .
Sed plane quisquis negat, nos orare debere, ne intremus in
tentationem (negat autem hoc qui contendit ad non peccandum gratiae
Dei adjutorium non esse homini necessarium, sed sola lege accepta
humanam sufficere voluntatem); ab auribus omnium removendum, et ore
omnium anathemandum esse non dubito.
|
|