|
Sanctis fratribus et coepiscopis EUTROPIO et PAULO,
AUGUSTINUS.
Charitas vestra, quae in vobis tanta est, et tam sancta, ut etiam
jubenti servire delectet, petivit ut definitionibus quae dicuntur
Coelestii esse, respondeam. Sic enim praenotata est eadem chartula
quam dedistis, Definitiones, ut dicitur, Coelestii: quae
praenotatio credo, quod non illius, sed eorum sit qui hoc attulerunt
de Sicilia, ubi Coelestius non esse perhibetur, sed multi talia
garrientes, et, sicut ait Apostolus, ipsi errantes, et alios in
errorem mittentes (II Tim. III, 13). Ex illius tamen haec
esse doctrina, vel etiam quorumdam sociorum ejus , et nos possumus
arbitrari. Nam neque istae breves definitiones, vel potius
ratiocinationes, ab illius abhorrent ingenio; quod in opere alio ejus
inspexi, cujus eum esse constat auctorem: et non frustra istos fratres
qui haec attulerunt, in Sicilia existimo audisse, quod ipse docuerit
ista vel scripserit. Vellem autem, si possem, ita obtemperare
vestrae fraternae benevolentiae, ut etiam ego tam breviter
responderem. Sed nisi et illa commemorem quibus respondeo, quis
poterit quemadmodum responderim judicare? Conabor tamen, quantum
valuero, adjuvantibus me apud Domini misericordiam etiam orationibus
vestris, ut non ultra quam necesse est meus sermo procurrat.
|
|