CAPUT II.

Ratiocinatio prima. Ante omnia, inquit, interrogandus est qui negat hominem sine peccato esse posse, quid sit quodcumque peccatum, quod vitari potest, an quod vitari non potest. Si quod vitari non potest, peccatum non est: si quod vitari potest, potest homo sine peccato esse, quod vitari potest. Nulla enim ratio vel justitia patitur saltem dici peccatum, quod vitari nullo modo potest. Respondemus vitari posse peccatum, si natura vitiata sanetur gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum. In tantum enim sana non est, in quantum id quod faciendum est, aut caecitate non videt, aut infirmitate non implet; dum caro concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus carnem; ut non ea quae vult homo faciat (Galat. V, 17).

Ratiocinatio 2. Iterum quaerendum est, inquit, peccatum voluntatis, an necessitatis est. Si necessitatis est, peccatum non est: si voluntatis est, vitari potest. Respondemus quod supra: et ut sanemur, invocamus eum, cui dicitur in Psalmo, De necessitatibus meis educ me (Psal. XXIV, 17).

Ratiocinatio 3. Iterum, inquit, quaerendum est, quid est peccatum, naturale, an accidens. Si naturale, peccatum non est: si autem accidens est, et recedere potest; et quod recedere potest, vitari potest; et quod vitari potest, potest homo sine eo esse quod vitari potest. Respondetur, naturale non esse peccatum: sed naturae, praesertim vitiatae, unde facti sumus natura filii irae (Ephes. II, 3), parum esse ad non peccandum voluntatis arbitrium, nisi adjuta sanetur gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum.

Ratiocinatio 4. Iterum, ait, quaerendum est, quid est peccatum; actus, an res. Si res est, auctorem habeat necesse est; et si auctorem habere dicitur, jam alter praeter Deum rei alicujus auctor induci videbitur: at si hoc dici impium est, confiteri necesse est peccatum omne actum esse, non rem. Si igitur actus est, imo quia vere actus est, vitari potest. Respondemus, peccatum quidem actum dici et esse, non rem. Sed etiam in corpore claudicatio eadem ratione actus est, non res: quoniam res, pes ipse vel corpus vel homo est, qui pede vitiato claudicat; nec tamen vitare potest homo claudicationem, nisi habeat sanatum pedem. Quod etiam in interiore homine fieri potest, sed gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum. Ipsum sane vitium quo claudicat homo, nec pes est, nec corpus, nec homo, nec ipsa claudicatio; quae utique non est quando non ambulat, cum tamen insit vitium quo fit claudicatio quando ambulat. Quaerat ergo quod eidem vitio nomen imponat, utrum rem velit dicere, an actum, an rei potius qualitatem malam, qua deformis actus existit. Sic et in homine interiore animus res est, rapina actus est, avaritia vitium est; id est, qualitas secundum quam malus est animus, etiam quando nihil agit unde avaritiae suae serviat, etiam quando audit, Non concupisces (Exod. XX, 17), seque vituperat, et tamen avarus manet: sed per fidem renovatur, id est sanatur, de die in diem (II Cor. IV, 16), nec tamen nisi gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum.