|
Ratiocinatio 5. Iterum, inquit, quaerendum est, utrumne debeat
homo sine peccato esse. Procul dubio debet. Si debet, potest: si
non potest, ergo nec debet. Et si non debet homo esse sine peccato,
debet ergo cum peccato esse; et jam peccatum non erit, si illud deberi
constiterit . Aut si hoc etiam dici absurdum est, confiteri necesse
est, debere hominem sine peccato esse, et constat eum non aliud debere
quam potest. Respondetur eadem similitudine, qua superius jam
respondimus. Cum enim videmus claudum, qui sanari potest, recte
utique dicimus, Debet homo iste esse sine claudicatione; et si
debet, potest. Nec tamen cum vult, continuo potest; sed cum fuerit
adhibita curatione sanatus, et medicina adjuverit voluntatem. Hoc fit
in interiore homine, quod ad peccatum attinet tanquam ejus
claudicationem , per ejus gratiam qui venit non vocare justos, sed
peccatores; quia non est opus sanis medicus, sed male habentibus.
(Matth. IX, 13, 12).
Ratiocinatio 6. Iterum, ait, quaerendum est, utrumne praeceptum
sit homini sine peccato esse. Aut enim non potest, et praeceptum non
est: aut quia praeceptum est, potest. Nam quid praeciperetur, quod
fieri omnino non posset? Respondetur, consultissime homini praecipi
ut rectis passibus ambulet, ut cum se non posse perspexerit, medicinam
requirat, quae interioris hominis ad sanandam peccati claudicationem,
gratia Dei est per Jesum Christum Dominum nostrum.
Ratiocinatio 7. Iterum, ait, quaerendum est, an velit Deus
hominem sine peccato esse. Procul dubio vult, et procul dubio
potest. Quis enim tam demens est, ut vel dubitet fieri posse, quod
Deum velle non dubitat? Respondetur: Si nollet Deus hominem sine
peccato esse, non mitteret Filium suum sine peccato, qui sanaret
homines a peccatis. Hoc fit in credentibus et proficientibus
renovatione interioris hominis de die in diem, donec fiat perfecta
justitia tanquam sanitas plena.
Ratiocinatio 8. Iterum, ait, quaerendum est, quomodo vult Deus
hominem esse, cum peccato, an sine peccato. Procul dubio non vult
esse cum peccato. Quanta haec impietatis blasphemia sit, cogitandum
est, ut dicatur hominem posse esse cum peccato, quod Deus non vult;
et negetur posse esse sine peccato, quod Deus vult; quasi aliquem ad
hoc Deus creaverit, ut posset esse quod nolit, et non posset esse
quod velit, et ut contra suam magis quam ut secundum suam existeret
voluntatem. Jam superius responsum est: sed addendum video, quod spe
salvi facti sumus. Spes autem quae videtur, non est spes: quod enim
videt quis, quid sperat? Si autem quod non videmus speramus, per
patientiam exspectamus (Rom. VIII, 24, 25). Tunc ergo
erit plena justitia, quando plena sanitas: tunc plena sanitas, quando
plena charitas; plenitudo enim legis charitas (Id. XIII,
10): tunc autem plena charitas, quando videbimus eum sicuti est
(1 Joan. III, 2). Neque enim erit quod addatur ad
dilectionem, cum fides pervenerit ad visionem.
|
|