|
Ratiocinatio 9. Iterum quaerendum est, inquit, per quid efficitur
homo cum peccato, per naturae necessitatem, an ver arbitrii
libertatem. Si per naturae necessitatem, culpa caret: si per
arbitrii libertatem, quaerendum est a quo ipsam arbitrii libertatem
acceperit; procul dubio a Deo. Deus autem quod dedit, certe bonum
est, negari enim non potest. Qua igitur ratione bonum probatur, si
magis ad malum quam ad bonum pronum est? Magis enim ad malum quam ad
bonum pronum est, si homo per illud potest esse cum peccato, et non
potest esse sine peccato. Respondetur, per arbitrii libertatem factum
ut esset homo cum peccato; sed jam poenalis vitiositas subsecuta, ex
libertate fecit necessitatem. Unde ad Deum fides clamat, De
necessitatibus meis educ me (Psal. XXIV, 17). Sub quibus
positi, vel non possumus quod volumus intelligere, vel quod
intellexerimus, volumus, nec valemus implere. Nam et ipsa libertas
credentibus a liberatore promittitur. Si vos, inquit, Filius
liberaverit, tunc vere liberi eritis (Joan. VIII, 36).
Victa enim vitio in quod cecidit voluntate, caruit libertate natura.
Hinc alia Scriptura dicit, A quo enim quis devictus est, huic et
servus addictus est (II Petr. II, 19). Sicut ergo non est
opus sanis medicus, sed male habentibus (Matth. IX, 12): ita
non est opus liberis liberator, sed servis; ut ei dicat gratulatio
libertatis, Salvam fecisti de necessitatibus animam meam (Psal.
XXX, 8). Ipsa enim sanitas est vera libertas, quae non
perisset, si bona permansisset voluntas. Quia vero peccavit
voluntas, secuta est peccantem peccatum habendi dura necessitas, donec
tota sanetur infirmitas, et accipiatur tanta libertas, in qua sicut
necesse est permaneat beate vivendi voluntas, ita ut sit etiam bene
vivendi et nunquam peccandi voluntaria felixque necessitas.
Ratiocinatio. 10.
inquit,
|
“Deus bonum hominem
fecit, et praeterquam illum bonum fecit, bonum ei insuper ut faceret
imperavit. Quam impium, ut confiteamur hominem malum esse, quod nec
factus est, nec ei praeceptum est; et negemus eum bonum posse esse,
quod factus est, et quod ei ut faceret imperatum est!”
|
|
Respondemus:
Quia ergo non se ipse homo, sed Deus bonum hominem fecit; Deus
eum, non se ipse, ut sit bonus reficit, dum volentem, credentem,
invocantem liberat a malo, quod sibi ipse fecit. Hoc autem fit, dum
gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum renovatur homo
interior de die in diem, ut ad sempiternam, non poenam, sed vitam
resurgat homo exterior in novissimo die.
|
|