|
Ratiocinatio 11.
ait,
|
“quaerendum est, quot modis
constet omne peccatum: duobus, ni fallor; si aut illa fiant quae
prohibentur, aut illa non fiant quae jubentur. Tam certe omnia illa
quae prohibita sunt, vitari possunt quam quae praecepta sunt perfici.
Nam frustra aut prohiberetur aut juberetur, quod vel caveri vel
impleri non posset. Et quomodo negabimus posse esse hominem sine
peccato, cum confiteri necesse sit, eum tam omnia illa quae vetantur
posse cavere, quam quae imperatur efficere?”
|
|
Respondetur multa esse
in Scripturis sanctis divina praecepta, quae omnia commemorare nimis
operosum est: sed Dominus qui verbum consummans et brevians fecit
super terram (Rom. IX, 28), in duobus praeceptis dixit Legem
Prophetasque pendere; ut intelligeremus, quidquid aliud divinitus
praeceptum est in his duobus habere finem, et ad haec duo esse
referendum Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota
anima tua, et ex tota mente tua; et Diliges proximum tuum tanquam te
ipsum. In his, inquit, duobus praeceptis tota Lex pendet et
Prophetae (Matth. XXII, 40, 37). Quidquid ergo Dei
lege prohibemur, et quidquid jubemur facere, ad hoc prohibemur et
jubemur, ut duo ista compleamus. Et forte generalis prohibitio est,
Non concupisces (Exod. XX, 17); et generalis jussio,
Diliges (Deut. VI, 5). Unde breviter et apostolus Paulus
quodam loco utrumque complexus est. Prohibitio enim est, Nolite
conformari huic saeculo: jussio autem, Sed reformamini in novitate
mentis vestrae (Rom. XII, 2). Illud pertinet ad non
concupiscere; hoc, ad diligere; illud ad continentiam; hoc ad
justitiam; illud ad declinandum a malo; hoc, ad faciendum bonum.
Non concupiscendo enim vetustate exspoliamur, et novitate induimur
diligendo. Sed nec quisquam potest continens esse, nisi Deus det
(Sap. VIII, 21), et charitas Dei diffunditur in cordibus
nostris, non per nos ipsos, sed per Spiritum sanctum qui datus est
nobis (Rom. V, 5). Hoc autem fit de die in diem in iis qui
volendo et credendo et invocando proficiunt, et praeterita
obliviscentes in ea quae ante sunt extenduntur (Philipp. III,
13). Ad hoc enim lex ista praecipit, ut cum in his implendis homo
defecerit, non se extollat superbia tumidus, sed ad gratiam confugiat
fatigatus; ac sic eum lex terrendo, ad Christum diligendum paedagogi
perducat officio.
|
|