|
Ratiocinatio 12.
|
“Iterum, quaerendum est,”
|
|
inquit,
|
“quomodo
non potest homo sine peccato esse; voluntate, an natura. Si natura,
peccatum non est: si voluntate, perfacile potest voluntas voluntate
mutari.”
|
|
Respondemus, admonentes esse cogitandum quanta sit ista
praesumptio, qua dicitur non solum posse (quod quidem adjuvante gratia
Dei negandum non est), sed etiam perfacile posse voluntatem voluntate
mutari: cum dicat Apostolus, Caro concupiscit adversus spiritum, et
spiritus adversus carnem: haec enim invicem adversantur; ut non ea
quae vultis faciatis (Galat. V, 17). Non enim ait, Haec
invicem adversantur, ut quae potestis facere, nolitis: sed, ut non
ea quae vultis faciatis. Cur ergo concupiscentia carnis: quae utique
culpabilis atque vitiosa est, nihilque est aliud quam desiderium
peccati, quod idem apostolus praecipit, ne regnet in nostro mortali
corpore (Rom. VI, 12); ubi satis ostendit esse tamen in nostro
mortali corpore, quod permittendum non sit ut regnet: cur ergo ista
concupiscentia non mutata est ea voluntate, quam voluntatem satis
evidenter expressit Apostolus dicens, ut non ea quae vultis faciatis;
si facile potest voluntas voluntate mutari? Nec sane isto modo
naturam, sive animae, sive corporis, quam Deus creavit, et quae
tota bona est, accusamus: sed eam dicimus propria voluntate vitiatam,
sine Dei gratia non posse sanari.
Ratiocinatio 13.
ait,
|
“quaerendum est, si non
potest homo sine peccato esse, cujus culpa est; ipsiusne hominis, an
cujuslibet alterius: si ipsius hominis, quomodo culpa hominis est, si
hoc non est quod esse non potest?”
|
|
Respondemus, ideo esse culpam
hominis, quod non est sine peccato, quia sola hominis voluntate factum
est ut ad istam necessitatem veniret, quam sola hominis voluntas
superare non possit.
Ratiocinatio 14.
ait,
|
“quaerendum est, si natura
hominis bona est, quod nullus negare nisi Marcion aut Manichaeus
audebit, quomodo igitur bona est, si malo ei carere non est
possibile? Omne enim peccatum malum esse quis dubitet?”
|
|
Respondemus, et naturam hominis bonam esse, et eam malo carere
posse. Nam ideo clamamus, Libera nos a malo (Matth. VI,
13): quod non perficitur, quamdiu corpus quod corrumpitur,
aggravat animam (Sap. IX, 15). Sed hoc agitur gratia per
fidem, ut aliquando dicatur, Ubi est, mors, contentio tua? ubi
est, mors, aculeus tuus? Aculeus autem mortis peccatum; virtus vero
peccati, lex (I Cor. XV, 55, 56). Quoniam lex prohibendo
auget peccati cupiditatem, nisi diffundat Spiritus charitatem, quae
plena et perfecta tunc erit, cum videbimus facie ad faciem.
Ratiocinatio 15.
inquit,
|
“dicendum est: Certe
justus est Deus; negari enim non potest. Imputat autem Deus homini
omne peccatum. Et hoc quoque confitendum puto, quia neque peccatum
est, quidquid non imputabitur in peccatum. Et si est aliquod peccatum
quod vitari non possit, quomodo justus Deus dicitur, si imputare
cuiquam creditur, quod vitari non possit?”
|
|
Respondemus, jam olim
contra superbos esse clamatum, Beatus cui non imputavit Dominus
peccatum (Psal. XXXI, 2). Non enim imputat his qui fideliter
ei dicunt, Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus
debitoribus nostris (Matth. VI, 12). Et juste non imputat,
quia justum est quod ait, In qua mensura mensi fueritis, in eadem
remetietur vobis (Id. VII, 2). Peccatum est autem, cum vel
non est charitas quae esse debet, vel minor est quam debet, sive hoc
voluntate vitari possit, sive non possit: quia si potest, praesens
voluntas hoc facit: si autem non potest, praeterita voluntas hoc
fecit; et tamen vitari potest, non quando voluntas superba laudatur,
sed quando humilis adjuvatur.
|
|