|
Ratiocinatio 16. Post haec ille qui ista conscripsit, introducit
personam suam quasi cum altero disputantem, et facit se interrogari,
et quasi ab interrogante sibi dici: Da mihi hominem sine peccato. Et
respondet: Do tibi qui esse possit. Et rursus ab interrogante
dicitur ei: Quis est? Et respondet: Ipse tu, Quod si dixeris,
inquit, Ego esse non possum: respondendum est, Cujus culpa est?
Quod si dixeris, Mea: dicendum est, Et quomodo tua est, si esse
non potes ? Iterum facit se interrogari et dici sibi: Tu ipse sine
peccato es, qui dicis hominem sine peccato esse posse? Et respondet:
Quod non sum sine peccato, cujus culpa est? Quod si dixerit,
inquit, Tua est: respondendum est, Quomodo mea, si esse non
possum? Nos respondemus, nullum cum eis de his verbis esse debere
conflictum: quia non est ausus dicere hominem esse sine peccato, vel
aliquem, vel se ipsum, sed tantummodo esse posse, respondit; quod
neque nos negamus. Quando autem possit, et per quem possit, hoc
quaeritur. Si enim modo est, non omni animae fideli positae in
corpore mortis hujus orandum est, et dicendum, Dimitte nobis debita
nostra: cum jam in sancto Baptismo universa fuerint dimissa
praeterita. Quisquis autem membris fidelibus Christi hoc non esse
orandum, persuadere conatur, nihil aliud quam se ipsum christianum non
esse profitetur. Porro si per se ipsum potest homo esse sine peccato,
ergo Christus gratis mortuus est (Galat. II, 21). Non autem
gratis Christus mortuus est: non igitur potest homo esse sine
peccato, etiam si velit, nisi adjuvetur gratia Dei per Jesum
Christum Dominum nostrum. Quod ut perficiatur, et nunc in
proficientibus agitur, et omni modo implebitur, contentione mortis
absumpta, et charitate quae credendo et sperando nutritur, videndo et
obtinendo perfecta.
|
|