|
Manuale istud non Augustini tantum, sed Anselmi etiam, penes partem
aliquam, et Hugonis Victorini nomine vulgatum est. Capita scilicet
viginti quatuor priora exstant apud Hugonem in libro de Anima quarto.
Apud Anselmum vero orationem quartam decimam (cui orationi titulus
ipse Manuale praefixus est) priora novem capita conficiunt.
Opusculum variis ex locis collegit incertus auctor, idem ille forsitan
cujus studio superiores aliquot libros, nimirum de Spiritu et Anima
et de Diligendo Deo (quantum quidem ipsis comparatis inter se
opusculis conjecturam facere licet) compositos opinamur. Augustini
dicta adhibet hic plura, necnon Cypriani quaedam, et Gregorii ac
Isidori; sed qualia hausit non a germanis fontibus, sed a rivulis
minus puris. Primam nempe Manualis partem, id est prologum et primum
ac secundum caput descripsit auctor ex libro proxime hic secuturo, quod
Speculum appellatur. Alteram partem a capite tertio ad medium
circiter caput duodecimum decerpsit ex oratione quadam inedita veteris
codicis Mettensis laudati supra in Admonitione ad Meditationum
librum, quae oratio in eo codice Joannis Fiscamnensis preces et
Willelmi abbatis continente reperitur sub hoc titulo,
|
“Oratio decora
compilata per contemplationem, vel Meditatio theorica.”
|
|
Hac certe
in oratione sententiae pleniores quam in subsequente hic Manuali sunt,
et magis invicem cohaerentes: quod argumento est orationem non sumptam
esse ex ipso Manuali, sed contra. Nam, exempli gratia, quod hic
compendio ponitur in cap. 4: Repauset in te cor meum, etc.,
explicatur in dicta oratione melius et plenius in hunc modum: Repauset
in te cor meum, cor mare magnum tumens fluctibus superbiae. Quia
(fortasse, Qui) imperasti ventis et mari, impera ei ut tranquilla
fiant omnia interiora mea, quatenus dulce gaudium meum quod esurio et
sitio, contempler te sine interioris hominis strepitu, sine causarum
mundanarum tumultu. Ecce animus meus, animus amicus meus fatigatus
veniens de via cogitationum, et ab ipsis, quas transierat,
vanitatibus per multa divisus, periculosam esuriem patitur: non habeo
quod ponam ante illum; pauper sum et egenus. O dives omnium bonorum,
et dapum supernae satietatis opulentissime largitor, etc. Itemque ad
illud cap. 12: Sileat sibi et ipsa anima, et transeat se, non
cogitando se; sic prosequitur aptius praedicta oratio: Tu, Deus
meus, tu mihi loquere solus, non per ea quae fecisti, ut sine istis
audiam te, etc. Habet pars ista Manualis in capite 4 verba
Bernardi nonnulla, quae ab illa Mettensis codicis, ante Bernardum
nisi fallimur scripti, oratione absunt. Ob haec autem Bernardi
necnon alia quaedam Alcuini verba, ipsa Anselmi, cui insunt, oratio
quarta decima, cujus mentionem superius fecimus, spuria non immerito
videbitur et subdititia. Reliquae partes hujusce Manualis expressae
sunt, aliae quidem, puta decimum sextum et decimum septimum caput, ex
sermone appendicis tomi quinti ducentesimo nono; aliae vero, capita
videlicet octo sequentia, ex Bernardi concionibus: postea ex Hugone
Victorino quae habentur a vigesimo sexto capite usque ad trigesimum:
postrema pars demum ex Anselmi Proslogio ascita est. Caeterum
veteres codices scripti, quos sane multos consideravimus, haudquaquam
cum editis vel secum ipsi satis conveniunt. Nam alii plura continent,
alii pauciora, plerique vero quaedam ab editis aliena inserunt,
decerpta ex Augustino, sive ex Bernardo, aut Hugone Victorino,
vel ex libris de Spiritu et Anima, et de Diligendo Deo, atque ex
Meditationibus Bernardi nomine vulgatis. Postrema tandem capita vix
unus continet Regius codex, qui tamen vigesimum sextum et vigesimum
septimum fere totum praetermittit.
PRAEFATIO. Ratio hujus operis. Invocatio Dei.
Quoniam in medio laqueorum positi sumus, facile a coelesti desiderio
frigescimus. Quapropter assiduo indigemus monimento, ut expergefacti
ad Deum nostrum verum et summum bonum, cum defluimus, recurramus.
Idcirco non praesumptionis temeritate, sed magis Dei mei dilectione,
huic opusculo ad laudem ejus operam dedi, ut ex elegantioribus dictis
sanctorum Patrum breve et manuale verbum de Deo meo mecum semper
haberem, ex cujus lectionis igne, quoties tepesco, in ejus accendar
amorem.
Nunc adesto mihi, Deus meus, quem quaero, quem diligo, quem corde
et ore confiteor, et qua valeo virtute laudo atque adoro. Mens mea
devota tibi, tuo amore succensa, tibi suspirans, tibi inhians, te
solum videre desiderans, nihil habet dulce, nisi de te loqui, de te
audire, de te scribere, de te conferre, tuam gloriam frequenter sub
corde revolvere, ut tua suavis memoria sit inter hos turbines aliqua
repausatio mea. Te ergo invoco, desiderantissime, ad te clamo
clamore magno in toto corde meo. Et cum te invoco, utique te in me
ipso invoco; quoniam omnino non essem, nisi tu esses in me; et nisi
ego essem in te, non esses in me. In me es, quoniam in memoria mea
manes: ex ea cognovi te, et in ea invenio te, cum reminiscor tui, et
delector in te de te, ex quo omnia, per quem omnia, et in quo omnia.
|
|