|
Amo te, Deus meus, amo, et magis atque magis amare te volo. Da
mihi, Domine Jesu speciose prae filiis hominum, ut desiderem te, ut
amem te, quantum volo, quantum debeo. Immensus es, et sine mensura
debes amari, praesertim a nobis quos sic amasti, sic salvasti, pro
quibus tanta ac talia fecisti. O amor, qui semper ardes et nunquam
exstingueris! dulcis Christe, bone Jesu, charitas Deus meus,
accende me totum igne tuo, amore tuo, dulcedine tua, dilectione tua,
desiderio tuo, charitate tua, jucunditate et exsultatione tua,
pietate et suavitate tua, voluptate et concupiscentia tua, quae sancta
est et bona, quae casta est et munda: ut totus dulcedine amoris tui
plenus, totus flamma tuae charitatis vaporatus, diligam te Dominum
meum dulcissimum et pulcherrimum ex toto corde meo, ex tota anima mea,
ex totis viribus meis, et ex omni intentione mea, cum multa cordis
contritione et lacrymarum fonte, cum multa reverentia et tremore,
habens te in corde, et in ore, et prae oculis meis semper, et
ubique; ita ut nullus in me adulterinis amoribus pateat locus.
|
|