|
Tu es vita mea qua vivo, spes cui inhaereo, gloria quam adipisci
desidero. Tu mihi cor tene, mentem rege, intellectum dirige, amorem
erige, animum suspende, et in superna fluenta os sitientis te spiritus
trahe. Taceat, quaeso, tumultus carnis; conticescant phantasiae
terrarum et aquarum, et aeris, et poli. Taceant somnia et
imaginariae revelationes, omnis lingua, omne signum, et quidquid
transeundo fit. Sileat sibi et ipsa anima, et transeat se, non
cogitando se, sed te, Deus meus: quoniam tu es revera tota spes et
fiducia mea. Est enim in te Deo meo et Domino nostro Jesu Christo
dulcissimo et benignissimo atque clementissimo uniuscujusque nostrum et
portio, et sanguis, et caro. Ubi ergo portio mea regnat, regnare me
credo; ubi sanguis meus dominatur, dominari me confido; ubi caro mea
glorificatur, gloriosum me esse cognosco. Quamvis peccator sim, de
hac tamen communione gratiae non diffido. Et si peccata mea
prohibent, substantia mea requirit; et si delicta propria me
excludunt; naturae communio non repellit.
|
|