|
Non enim tam immitis est Dominus, ut obliviscatur hominis, et non
meminerit ejus quem ipse gestat; ut non diligat carnem suam, membra
sua, et viscera sua. Desperare utique potuissem propter nimia peccata
mea et vitia, culpas et infinitas negligentias meas, quas egi et
quotidie indesinenter ago corde, ore et opere, et omnibus modis quibus
humana fragilitas peccare potest: nisi Verbum tuum, Deus meus, caro
fieret et habitaret in nobis. Sed desperare jam non audeo, quoniam
ille tibi subditus usque ad mortem, mortem autem crucis, tulit
chirographum peccatorum nostrorum, et affigens illud cruci (Philipp.
II, 8; Coloss. II, 14), peccatum crucifixit et mortem.
In ipso autem securus respiro, qui sedet ad dexteram tuam, et
interpellat pro nobis (Rom. VIII, 34). In ipso confisus ad
te pervenire desidero, in quo jam resurreximus et reviximus, jam in
coelum conscendimus, et in coelestibus considemus. Tibi laus, tibi
gloria, tibi honor et gratiarum actio.
|
|