CAPUT XIV. Quanta inde delectatio.

Piissime Domine, qui sic nos amasti, salvasti, justificasti et sublimasti; piissime Domine, quam dulcis est memoria tua! Quanto magis in te meditor, tanto es mihi dulcior et amabilior. Idcirco delectat me valde bona tua puro mentis intuitu, et dulcissimo pii amoris affectu, in loco peregrinationis meae, juxta modulum meum, interim quamdiu his fragilibus subsisto membris, considerare . Tuae enim charitatis jaculo vulneratus sum, tuo vehementer desiderio flagro, ad te pervenire cupio, te videre desidero. Idcirco super custodiam meam stabo, et vigilantibus oculis psallam spiritu, psallam et mente, et totis viribus meis te factorem et refectorem meum collaudabo, polum penetrabo mente, et desiderio tecum ero: ut in praesenti quidem miseria solo corpore tenear, tecum autem cogitatione et aviditate atque omni desiderio sim semper; quatenus ibi sit cor meum, ubi tu es thesaurus meus desiderabilis, incomparabilis, multumque amabilis. Sed ecce, Deus meus piissime ac misericordissime, dum tuae immensae bonitatis et pietatis gloriam considerare volo, cor meum non sufficit: excedit enim omnem sensum humanae mentis tuum decus, tua pulchritudo, tua virtus, tua gloria, tua magnificentia, tua majestas, et tua charitas Sicut inaestimabilis est tuae gloriae splendor, ita ineffabilis est aeternae tuae charitatis benignitas, qua illos quos de nihilo creasti, adoptas in filios, et tibi conjungis.