CAPUT XV. Nil asperius ob gloriam coeli comparandam.

O anima mea, si quotidie oporteret nos tormenta perferre, si ipsam gehennam longo tempore tolerare, ut Christum in gloria sua videre possemus, et sanctis ejus sociari; nonne dignum esset pati omne quod triste est, ut tanti boni tantaeque gloriae participes haberemur? Insidientur ergo daemones, parent suas tentationes, frangant corpus jejunia, premant vestimenta , labores gravent, vigiliae exsiccent, clamet in me iste, inquietet me ille, frigus incurvet, conscientia murmuret, calor urat, caput doleat, pectus ardeat, infletur stomachus, pallescat vultus, infirmer totus, deficiat in dolore vita mea, et anni mei in gemitibus (Psal. XXX, 11), ingrediatur putredo in ossibus meis, et subter me scateat, ut requiescam in die tribulationis, et ascendam ad populum accinctum nostrum (Habac. III, 16). Quae enim erit justorum gloria, quam grandis sanctorum laetitia, cum unaquaeque facies fulgebit ut sol; cum ordinibus distinctis populum suum Dominus in regno Patris sui coeperit recensere, et meritis atque operibus singulorum promissa praemia restituere, pro terrenis coelestia, pro temporalibus sempiterna, pro modicis magna? Revera cumulus felicitatis erit, cum Dominus adducet sanctos suos in visione paternae gloriae, et faciet in coelestibus considere, ut sit omnia in omnibus.