|
O anima mea, revertamur ad civitatem coelestem, in qua scripti sumus
et cives decreti. Sicut ergo cives sanctorum, et domestici Dei, et
sicut haeredes Dei, cohaeredes autem Christi, consideremus inclytam
nostrae urbis felicitatem, in quantum considerare possibile est.
Dicamus ergo cum Propheta: O quam gloriosa dicta sunt de te,
civitas Dei! Sicut laetantium omnium habitatio est in te (Psal.
LXXXVI, 3 et 7). Fundaris enim exsultatione universae
terrae: non est in te senectus nec senectutis miseria; non est in te
mancus, nec claudus, nec gibbosus, nec deformis; dum omnes occurrunt
in virum perfectum, in mensuram aetatis plenitudinis Christi
(Ephes. IV, 13). Quid hac vita beatius, ubi non est
paupertatis metus, non aegritudinis imbecillitas; nemo laeditur, nemo
irascitur, nemo invidet; cupiditas nulla exardescit, nullum cibi
desiderium, nulla honoris aut potestatis pulsat ambitio? Nullus ibi
diaboli metus, insidiae daemonum nullae, terror gehennae procul, mors
neque corporis neque animae, sed immortalitatis munere jucunda vita.
Nulla erit tunc usquam discordia; sed cuncta consona, cuncta
convenientia: quia omnium sanctorum una erit concordia; pax cuncta et
laetitia continet, tranquilla sunt omnia et quieta. Jugis splendor,
non iste qui nunc est, sed tanto clarior quanto felicior: quia civitas
illa, ut legitur, non egebit lumine solis, sed Dominus omnipotens
illuminabit eam, et lucerna ejus est Agnus (Apoc. XXI, 23):
ubi sancti fulgebunt ut stellae in perpetuas aeternitates; et sicut
splendor firmamenti, qui erudiunt multos (Dan. XII, 3; Sap.
III, 7). Quapropter nox ibi nulla, nullae tenebrae, concursus
nubium nullus, nec frigoris ardorisve asperitas ulla: sed talis erit
rerum temperies, quam nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor
hominis ascendit (I Cor. II, 9; Isai. LXIV, 4), nisi
illorum qui ea perfrui digni inveniuntur, quorum nomina scripta sunt in
libro vitae. Verum super haec omnia est, consociari choris Angelorum
et Archangelorum, atque omnium coelestium Virtutum; intueri
Patriarchas et Prophetas, videre Apostolos et omnes sanctos, videre
etiam parentes nostros. Gloriosa sunt haec: sed multo gloriosius est
praesentem Dei vultum cernere, incircumscriptum lumen videre.
Superexcellens autem gloria erit, cum Deum videbimus in se ipso,
videbimus et habebimus in nobis, quem cernere finis non est .
|
|