|
Anima insignis Dei imagine, illustris similitudine, habet in sese ex
Deo, quo admoneatur semper aut stare cum eo, aut redire, si mota
suis affectibus, imo defectibus fuerit. Et non solum habet unde
respirare queat in spem veniae et in spem misericordiae, sed etiam unde
audeat aspirare ad nuptias Verbi, et cum Deo inire foedus
societatis, atque cum rege Angelorum ducere jugum suave amoris. Haec
omnia facit amor, si anima exhibeat se similem Deo per voluntatem,
cui similis est per naturam: diligens sicut dilecta est. Solus enim
est amor ex omnibus animae motibus, sensibus atque affectibus, in quo
potest creatura, etsi non aequo, respondere auctori, vel de simili
mutuam rependere vicem. Amor ubi venerit, caeteros in se omnes
traducit et captivat affectus. Amor per se sufficit, per se placet,
et propter se. Ipse meritum, ipse praemium, ipse causa, ipse
fructus, ipse usus. Per amorem conjungimur Deo. Amor facit unum
spiritum de duobus, amor facit idem velle et idem nolle. Amor facit
prius mores componere; postmodum omnia quae adsunt tanquam non adsint
considerare; tertio vero loco, munda cordis acie superna et interna
conspicere. Per amorem primum in saeculo bene geruntur honesta,
postmodum etiam honesta saeculi despiciuntur, ad extremum etiam Dei
intima conspiciuntur.
|
|