CAPUT PRIMUM. Dei perfunctiones.

Tu, Domine, coelum et terram imples, omnia portans sine onere, omnia implens sine inclusione, semper agens, semper quietus, colligens et non egens, quaerens cum nihil desit tibi, amans nec aestuans, zelans et securus es, poenitet te et non doles, irasceris et tranquillus es, opera mutas, sed non mutas consilium, recipis quod invenis, et nunquam amisisti; nunquam inops, et gaudes lucris; nunquam avarus, et usuras exigis; supererogas cui non debes, vel semper supererogatur tibi ut debeas, et quis habet quidquam non tuum? Reddis debita nulli debens, donas debita nihil perdens. Qui ubique es, et ubique totus; qui sentiri potes, et videri non potes; qui nusquam dees, et tamen ab iniquorum cogitationibus longe es; qui nec ibi dees, ubi longe es; quia ubi non es per gratiam, ades per vindictam. Qui ubique praesens es, et vix inveniri potes; quem stantem sequimur, et apprehendere non valemus. Qui tenes omnia, imples omnia, circumplecteris omnia, superexcedis omnia, sustines omnia. Qui corda fidelium doces sine strepitu verborum. Qui locis non distenderis, nec temporibus variaris, nec habes accessus et recessus. Qui habitas lucem inaccessibilem, quam nullus hominum vidit, nec videre potest (I Tim. VI, 16). In te manens quietus, ubique circumis totum: non enim scindi et dividi potes, quia vere unus es; nec in partes efficeris, sed totus totum tenes, et totum imples, totum illustras et possides.