CAPUT XIX. Amore Deo sociamur. Amans quise gerat. Amor in eo quid efficiat.

Deus Pater charitas est, Deus Filius charitas est, Spiritus sanctus amor Patris et Filii est. Et haec charitas aliquid simile requirit in nobis, scilicet charitatem, qua velut quadam affinitate consanguinitatis ei sociemur et conjungamur. Amor dignitatis nescius, reverentiam nescit. Qui amat, per se ipsum fiducialiter accedit ad Deum, familiariterque loquitur ei: nihil timens, nihil haesitans. Perdit quod vivit, qui non diligit; qui autem diligit, oculos suos semper habet ad Deum quem diligit, quem desiderat, in quo meditatur, in quo delectatur, in quo pascitur, in quo impinguatur. Iste talis sic devotus, ita cantat, ita legit, et in omnibus operibus suis sic est providus et circumspectus, quasi Deus adsit praesens ante oculos ejus, sicut revera adest; ita orat quasi sit assumptus et praesentatus ante faciem majestatis in excelso throno, ubi millia millium ministrant ei, et decies centena millia assistunt ei (Dan. VII, 10). Animam quam visitat amor, expergefacit dormientem, movet et emollit eam, et vulnerat cor ejus, tenebrosa illuminat, clausa reserat, frigida inflammat, mentem asperam et irascibilem et impatientem

mitigat, vitia fugat, carnales affectus comprimit, mores emendat, reformat et innovat spiritum, lubricae aetatis motus actusque leves coercet. Haec omnia facit amor cum praesens est: cum vero abscesserit, ita incipit anima jacere languida, ac si cacabo bullienti subtraxeris ignem.