CAPUT XX. Amoris indoles.

Magna res est amor, quo anima per semetipsam fiducialiter accedit ad Deum, Deo constanter inhaeret, Deum familiariter percontatur, consultatque de omni re. Anima quae amat Deum, nihil aliud potest cogitare, nihil loqui: caetera contemnit, omnia fastidit; quidquid meditatur, quidquid loquitur, amorem sapit, amorem redolet; ita amor Dei eam sibi vindicavit. Qui vult habere notitiam Dei, amet. Frustra accedit ad legendum, ad meditandum, ad praedicandum, ad orandum, qui non amat. Amor Dei amorem animae parit, et eam intendere sibi facit. Amat Deus ut ametur. Cum amat, nihil aliud vult quam amari: sciens amore esse beatos qui se amaverint. Anima amans cunctis suis renuntiat affectionibus, et tota soli incumbit amori, ut possit respondere amori in redhibendo amore. Et cum se tota effuderit in amorem, quantum est ad illud fontis perenne profluvium? Non pari ubertate concurrunt amor et amans, anima et Deus, Creator et creatura: tamen si ex toto se diligit, nihil deest ubi totum est. Non timeat anima quae amat; paveat quae non amat. Anima amans fertur votis, trahitur desideriis, dissimulat merita, majestati oculos claudit, aperit voluptati, ponens se in salutari, et fiducialiter agens in eo. Amore anima secedit et excedit a corporeis sensibus; ut sese non sentiat, quae Deum sentit. Hoc fit cum mens ineffabili Dei illecta dulcedine quodam modo sese sibi furatur, imo rapitur atque labitur a se ipsa, ut Deo fruatur ad jucunditatem. Nihil tam jucundum, nisi esset tam modicum. Amor dat familiaritatem Dei, familiaritas ausum, ausus gustum, gustus famem. Anima quam tangit amor Dei, nihil aliud potest cogitare, nihil desiderare: sed frequenter suspirat dicens, Sicut cervus desiderat ad fontes aquarum, ita desiderat anima mea ad te, Deus (Psal. XLI, 2).