|
Deus amore venit ad homines, venit in homines, factus est homo.
Amore Deus invisibilis servis suis factus est similis: amore
vulneratus est propter delicta nostra . Tuta et firma requies est
infirmis et peccatoribus in vulneribus Salvatoris. Securus illic
habito, patent mihi viscera per vulnera: quidquid ex me mihi deest,
usurpo mihi ex visceribus Domini mei: quoniam misericordia affluunt,
nec desunt foramina per quae effluant. Per foramina corporis patent
mihi arcana cordis, patet magnum pietatis sacramentum, patent viscera
misericordiae Dei nostri, in quibus visitavit nos Oriens ex alto.
Vulnera Jesu Christi plena sunt misericordia, plena pietate, plena
dulcedine et charitate. Foderunt manus ejus et pedes ejus, et latus
ejus lancea perforaverunt. Per has rimas licet mihi gustare quam
suavis est Dominus Deus meus: quoniam revera suavis et mitis et
multae misericordiae est omnibus eum invocantibus in veritate, omnibus
inquirentibus, et maxime diligentibus. Copiosa redemptio data est
nobis in vulneribus Salvatoris nostri, magna multitudo dulcedinis,
plenitudo gratiae, et perfectio virtutum.
|
|