CAPUT XXIII. Et contra desperationem.

Tota spes mea est in morte Domini mei. Mors ejus meritum meum, refugium meum, salus, vita et resurrectio mea: meritum meum, miseratio Domini. Non sum meriti inops, quamdiu ille miserationum oblitus non fuerit. Et si misericordiae Domini multae, multus ego sum in meritis. Quanto ille potentior est ad salvandum, tanto ego securior. Peccavi peccatum grande, et multorum sum mihi conscius delictorum; nec sic despero, quoniam ubi abundaverunt delicta, superabundavit et gratia. Qui de venia peccatorum suorum desperat, negat Deum esse misericordem. Magnam injuriam Deo facit, qui de ejus misericordia diffidit: quantum in se est, negat Deum habere charitatem, veritatem et potestatem, in quibus tota spes mea consistit, scilicet in charitate adoptionis, in veritate promissionis, et in potestate redditionis . Murmuret jam quantum voluerit insipiens cogitatio mea dicens, Quis enim es tu, et quanta est gloria illa, quibusve meritis illam obtinere speras? Et ego fiducialiter respondebo, Scio cui credidi, quia in charitate nimia adoptavit me in filium, quia verax est in promissione, potens in exhibitione, et licet ei facere quod vult: non possum terreri multitudine peccatorum, si mors Domini in mentem venerit, quoniam peccata mea illum vincere non possunt. Clavi et lancea clamant mihi, quod vere reconciliatus sum Christo, si eum amavero. Longinus aperuit mihi latus Christi lancea (Joan. XIX, 34), et ego intravi, et ibi requiesco securus. Qui timet, amet; quoniam charitas mittit foras timorem (I Joan. IV, 18). Nullum tam potens est, tam efficax contra ardorem libidinis medicamentum, quam mors Redemptoris mei. Extendit brachia sua in cruce, et expandit manus suas paratus in amplexus peccatorum. Inter brachia Salvatoris mei et vivere volo, et mori cupio. Ibi securus decantabo: Exaltabo te, Domine; quoniam suscepisti me, nec delectasti inimicos meos super me (Psal. XXIX, 2). Salvator noster caput inclinavit in morte, ut oscula daret suis dilectis. Toties Deum osculamur, quoties in ejus amore compungimur.