|
Cor humanum in desiderio aeternitatis non fixum, nunquam stabile
potest esse, sed omni volubilitate volubilius: de alio in aliud
transit, quaerens requiem ubi non est. In his autem caducis et
transitoriis, in quibus ejus affectus captivi tenentur, veram requiem
invenire non valet: quoniam tantae est dignitatis, ut nullum bonum
praeter summum bonum ei sufficere possit: tantae est etiam libertatis,
ut ad aliud invitum cogi non possit. Propterea unicuique propria
voluntas est causa suae damnationis vel salvationis; et ideo nihil
ditius bona voluntate Deo offertur. Bona voluntas Deum ad nos
deducit, et nos in eum dirigit. Per bonam voluntatem Deum
diligimus, Deum eligimus, ad Deum currimus, ad Deum pervenimus,
ac Deum possidemus. O bona voluntas, per quam ad Dei similitudinem
reformamur, et ei similes efficimur! Ita amabilis est Deo bona
voluntas, ut ipse in corde habitare non velit, in quo bona voluntas
non fuerit. Bona voluntas illius summae majestatis Trinitatem ad se
inclinat. Sapientia namque ad cognitionem veritatis illam illuminat,
charitas ad desiderium bonitatis inflammat, paternitas in ea custodit
quod creavit, ne pereat. Quid est cognitio veritatis? Primo
cognoscere te ipsum, et quod esse debeas, ut esse studeas; quod autem
corrigendum est, ut corrigas: deinde cognoscere et amare Creatorem
tuum; hoc enim est totum hominis bonum.
|
|