CAPUT XXVI. Veritatis cognitio. Dei in hominem beneficia. Incarnationis causae.

Vide ergo quam ineffabilis est divinae charitatis erga nos dilectio. De nihilo nos creavit, et quidquid habemus nobis donavit: sed quia plus dileximus datum quam datorem, creaturam quam Creatorem, cecidimus in laqueum diaboli, et facti sumus ejus servi. Deus vero misericordia motus, misit Filium suum quo redimeret servos; misit etiam Spiritum sanctum, quo servos adoptaret in filios: Filium dedit in pretium redemptionis, Spiritum sanctum in privilegium amoris, se denique totum servat in haereditatem adoptionis . Ita Deus, ut piissimus et misericordissimus amator hominum, prae desiderio vel amore hominis, non solum sua, verum etiam et se ipsum impendit, ut hominem recuperaret, non tam sibi quam homini ipsi. Ut homines ex Deo nascerentur, primo ex ipsis natus est Deus. Quis est tam durus, quem non emolliat amor Dei sic hominem praeveniens; tam, inquam, vehemens amor, quod Deus propter hominem homo dignatus est fieri? Quis potest odire hominem, cujus naturam et similitudinem videt in humanitate Dei? Revera qui odit illum, odit Deum, et ita perdit quidquid facit. Deus namque propter hominem factus est homo, ut esset redemptor qui est et creator, et ut de suo redimeretur homo; et ut familiarius diligeretur ab homine Deus, in similitudine hominis apparuit, et ut uterque sensus hominis in ipso beatificaretur, et reficeretur oculus cordis in ejus divinitate, et oculus corporis in ejus humanitate; ut sive ingrediens, sive egrediens, in ipso pascua inveniret natura humana condita ab ipso.