CAPUT XXVII. Spiritus sancti effectus. Gaudium iniquitatis, vanitatis, et Spiritus sancti.

Salvator namque noster natus est nobis, crucifixus et mortuus est pro nobis, ut morte sua mortem nostram destrueret. Et quia botrus carnis portatus fuerat ad torcular crucis, et expressione facta fluere coeperat mustum divinitatis, missus est Spiritus sanctus, quo vasa cordium praepararentur, et vinum novum in utres novos poneretur: primum ut corda mundarentur, ne infusum pollueretur; et postea ligarentur, ne effusum amitteretur; mundarentur a gaudio iniquitatis, ligarentur contra gaudium vanitatis. Non enim quod bonum est venire potuit, nisi prius recederet quod malum est. Gaudium iniquitatis polluit, et gaudium vanitatis effundit. Gaudium iniquitatis reddit vas sordidum, et gaudium vanitatis facit rimosum. Gaudium iniquitatis est, cum peccatum diligitur; et gaudium vanitatis est, cum transitoria amantur. Ejice ergo quod malum est, ut quod bonum est percipere possis. Effunde amaritudinem, ut dulcedine impleri possis. Spiritus sanctus gaudium est et amor. Ejice spiritum diaboli et spiritum mundi hujus, ut accipias Spiritum Dei. Spiritus diaboli operatur gaudium iniquitatis, et spiritus mundi gaudium vanitatis. Et haec gaudia mala sunt, quoniam aliud habet culpam, aliud occasionem culpae. Veniet autem Spiritus Dei, cum ejecti fuerint spiritus mali; et intrabit tabernaculum cordis, et operabitur gaudium bonum et amorem bonum, quo expellitur amor mundi, et amor peccati. Amor mundi allicit et decipit, amor peccati polluit et ad mortem conducit. Amor Dei mentem illuminat, conscientiam mundat, animam laetificat, et Deum demonstrat.