CAPUT XXVIII. Animus et actus Deum diligentis.

In quo amor Dei est, semper cogitat quando ad Deum perveniat, quando mundum derelinquat, quando carnis corruptionem evadat, quando veram pacem inveniat. Semper habet cor sursum, et desiderium in superna elevatum. Quando sedet, quando ambulat, quando requiescit, vel quando aliquid agit, cor a Deo non recedit; omnes ad amorem Dei exhortatur, omnibus amorem Dei commendat, et quam dulcis sit Dei amor, et quam malus et quam amarus sit amor saeculi, corde, ore, et opere demonstrat. Deridet hujus saeculi gloriam, arguit sollicitudinem; et quam stultum sit in his quae transeunt fiduciam habere, ostendit. Miratur caecitatem hominum qui haec diligunt; miratur etiam quomodo universa haec transitoria et caduca omnes non derelinquunt. Omnibus existimat dulce quod sibi sapit, omnibus placere quod diligit, omnibus manifestum quod cognoscit. Frequenter Deum suum contemplatur, et in ejus contemplatione suaviter reficitur: tanto felicius, quanto frequentius. Dulcis est enim semper ad considerandum, ad amandum et laudandum semper suavis.