|
Si totum mundum libri repleant, tua scientia inenarrabilis non potest
enarrari. Quoniam vero indicibilis es, nullo modo scribi poteris nec
concludi. Tu es fons lucis divinae, et sol claritatis aeternae.
Magnus es sine quantitate, et ideo immensus; bonus sine qualitate,
et ideo vere et summe bonus; et nemo bonus, nisi tu solus, cujus
voluntas opus est, cujus velle posse est, qui omnia quae ex nihilo
creasti, sola voluntate fecisti. Qui omnem creaturam tuam absque
indigentia aliqua possides, et sine labore gubernas, et absque taedio
regis, et nihil est quod conturbet ordinem imperii tui, vel in
summis, vel in imis. Qui in omnibus locis sine loco haberis, et
omnia contines sine ambitu, et ubique praesens es sine situ et motu.
Qui nec mali auctor es, quod facere non potes qui nihil non potes,
nec unquam quidquam te fecisse poenituit. Cujus bonitate facti sumus,
et justitia poenas luimus, et clementia liberamur. Cujus omnipotentia
omnia gubernat, regit et implet quae creavit. Nec ideo te implere
omnia dicimus, ut te contineant; sed ipsa potius a te contineantur.
Nec particulatim imples omnia, nec ullatenus ita putandum est, ut
unaquaeque res pro magnitudine suae portionis capiat te, id est,
maxima majus, minima minus; cum sis potius ipse in omnibus, et omnia
in te. Cujus omnipotentia omnia concludit, nec evadendi potentiam
tuam quis aditum invenire poterit. Qui enim te non habet placatum,
nequaquam evadet iratum.
|
|