|
Revera haec est cordis vera requies, cum totum in amorem Dei per
desiderium figitur, nec quidquam aliud appetit: sed in eo quod tenet,
felici quadam dulcedine delectatur, delectando jucundatur. Si vero
vana aliqua cogitatione, vel rerum occupatione inde aliquantulum
abstractum fuerit, summa cum festinatione illuc redire festinat,
exsilium reputans alibi quam ibi moram facere. Nam sicut nullum est
momentum, quo homo non fruatur vel utatur Dei pietate vel
misericordia; sic nullum debet esse momentum, quo eum praesentem non
habeat in memoria. Idcirco non brevi crimine tenetur astrictus
quisquis in oratione cum Deo loquitur, et subito abstrahitur ab ejus
conspectu, quasi ab oculis non videntis nec audientis. Hoc autem
fit, quando cogitationes suas malas et importunas sequitur, et aliquam
vilissimam creaturam, ad quam mentis intuitus facile distrahitur, ei
praefert: illam videlicet in cogitatione saepius revolvendo vel
cogitando, quam Deum quem assidue deberet recolere, creatorem
adorare, salvatorem exspectare, vel timere judicem . Quidquid igitur
aspectum ab eo retrahit, omnino fugiendum est et exsecrandum.
|
Quisquis amas mundum, tibi prospice quo sit eundum.
Haec via qua vadis, via pessima plenaque cladis.
|
|
|
|