|
Fuge igitur, o homo, paululum occupationes tuas, et absconde te
modicum a tumultuosis cogitationibus tuis. Abjice nunc onerosas
curas, et postpone laboriosas distensiones tuas; vaca aliquantulum
Deo, et aliquantulum requiesce in eo. Intra in cubiculum mentis
tuae, exclude omnia praeter Deum, et quae valent ad quaerendum eum.
Clauso ostio quaere eum, et da cor tuum totum Deo, et dic, Quaero
vultum tuum; vultum tuum, Domine, requiro. Eia nunc ergo, Domine
Deus meus, tu doce cor meum, ubi et quomodo te quaerat, ubi et
quomodo te inveniat. Domine, si hic non es, ubi te quaeram
absentem? Si autem ubique es, cur te non video praesentem? Sed
certe habitas lucem inaccessibilem (I Tim. VI, 16). Sed
quomodo accedam ad lucem inaccessibilem? aut quis me deducet et inducet
in illam, ut videam te in illa? Deinde quibus signis, qua facie te
quaeram? Nunquam te vidi, Domine Deus meus, nunquam novi faciem
tuam. Quid faciet, altissime Domine, quid faciet iste longinquus
exsul tuus? quid faciet servus tuus anxius amore tui, et longe
projectus a facie tua? Anhelat videre te, et nimis illi abest facies
tua. Accedere ad te desiderat, et inaccessibilis est habitatio tua.
Invenire te cupit, et nescit locum tuum. Quaerere te affectat, et
ignorat vultum tuum. Domine, Deus meus es tu et Dominus meus, et
nunquam vidi te. Tu me fecisti, et refecisti, et omnia bona mea mihi
contulisti; et nondum vidi te, neque novi. Denique ad te videndum
factus sum, et nondum feci propter quod factus sum. O misera sors
hominis, cum hoc perdidit ad quod factus est! O dirus et durus casus
ille! Heu quid perdidit, et quid invenit? Quid abscessit, et quid
remansit? Perdidit beatitudinem ad quam factus est, et invenit
miseriam ad quam factus non est. Abscessit sine quo nihil felix est,
et remansit quod per se non nisi miserum est. Manducabat tunc homo
panem Angelorum, quem nunc esurit; manducat nunc panem dolorum, quem
tunc nesciebat.
|
|