|
Et, o tu Domine, usquequo? Usquequo, Domine, oblivisceris nos?
Usquequo avertis faciem tuam a nobis (Psal. XII, 1)? Quando
respicies et exaudies nos? quando illuminabis oculos nostros, et
ostendes nobis faciem tuam? quando restitues te nobis? Respice,
Domine, exaudi, illumina nos, et ostende nobis te ipsum: restitue
te nobis, ut bene sit nobis, sine quo tam male est nobis. Miserare
labores et conatus nostros ad te, qui nihil valemus sine te. Invitas
nos , adjuva nos. Obsecro, Domine, ne desperem suspirando, sed
respirem sperando. Obsecro, Domine, amaricatum est cor meum sua
desolatione, indulca illud tua consolatione. Obsecro, Domine,
esuriens coepi quaerere te, ne deserar jejunus a te: famelicus
accessi, ne recedam impastus. Pauper veni ad divitem, miser ad
misericordem; ne recedam vacuus et contemptus. Domine, incurvatus
sum, et non possum nisi deorsum aspicere: erige me, ut possim sursum
intendere. Iniquitates meae supergressae sunt caput meum,
obvolverunt, et sicut onus grave gravarunt me (Psal. XXXVII,
5). Evolve me, et exonera me, ne urgeat puteus earum os suum super
me. Liceat mihi suspicere lucem tuam, vel de longe, vel de
profundo. Doce me quaerere te, et ostende te quaerenti; quia nec
quaerere te possum nisi tu doceas, nec invenire nisi te ostendas.
Quaeram te desiderando, desiderem quaerendo; inveniam amando, amem
inveniendo. Fateor, Domine, et gratias ago, quia creasti in me
hanc imaginem tuam: ut tui memor sim, te cogitem, te amem. Sed sic
est abolita attritione vitiorum, sic est obfuscata fumo peccatorum, ut
non possit facere ad quod facta est, nisi tu renoves et reformes eam.
Non tento, Domine, penetrare altitudinem tuam, quia nullatenus
comparo illi intellectum meum. Desidero aliquatenus intelligere
veritatem tuam, quam credit et diligit cor meum: neque enim quaero
intelligere ut credam, sed credo ut intelligam. Ergo, Domine, qui
das fidei intellectum, da mihi ut quantum scis expedire, intelligam,
quia es sicut credimus, et hoc es quod credimus.
|
|