|
Et quidem credimus te esse aliquid quo nihil majus aut melius cogitari
possit. Quid ergo es, Domine Deus, quo majus meliusque nihil valet
cogitari? Sed hoc quid est, nisi quod summum omnium, solum existens
per se ipsum, omnia alia fecit ex nihilo? Quidquid hoc non est,
minus eo est quo nihil majus possit cogitari, sed hoc de te cogitari
non potest. Quod ergo bonum deest summo bono, per quod est omne
bonum? Tu es itaque justus, verax, beatus, et quidquid melius est
esse quam non esse. Verum malis quomodo parcis, si es totus justus et
summe justus? An quia bonitas tua est incomprehensibilis, et latet in
luce inaccessibili, quam inhabitas? Vere in altissimo et secretissimo
bonitatis tuae profundo latet fons, unde manat fluvius misericordiae
tuae. Nam cum totus et summe justus sis, tamen idcirco malis etiam
benignus es, quia totus et summe bonus es. Minus namque bonus esses,
si nulli malo esses benignus. Melior est enim qui et bonis simul et
malis bonus est, quam qui bonis tantum bonus est. Et melior est qui
malis et parcendo et puniendo bonus est, quam qui puniendo tantum.
Ideo ergo misericors es, quia totus et summe bonus es. O immensa
bonitas, quae sic omnem intellectum excedis, veniat super me
misericordia illa, quae de tanta opulentia procedit: influat in me,
quae profluit de te. Parce per clementiam, ne ulciscaris per
justitiam.
|
|