|
Excita te nunc, anima mea, et erige totum intellectum tuum: et
cogita quantum potes, quale et quantum sit illud bonum quod Deus est.
Si enim singula bona delectabilia sunt, cogita intente quam
delectabile sit illud bonum, quod continet jucunditatem omnium; et non
qualem in rebus creatis sumus experti, sed tanto differentem, quanto
differt a creatura Creator. Si enim est bona vita creata, quam bona
est Vita creatrix? Si jucunda est salus facta, quam jucunda est
Salus quae fecit omnem salutem? Si amabilis est sapientia cognitione
rerum conditarum, quam amabilis est Sapientia quae omnia fecit et
condidit ex nihilo? Denique si multae et magnae sunt delectationes in
rebus delectabilibus, qualis et quanta est delectatio in eo qui ipsa
delectabilia fecit? O qui hoc bono fruetur, quid illi erit, quid
illi non erit? Certe quidquid voluerit illi erit, et quidquid
noluerit non erit. Ibi quippe illi erunt bona animae et corporis,
qualia nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis
ascendit.
|
|