|
Cur ergo per multa vagaris, homuncio, quaerendo bona animae tuae et
corporis tui? Ama unum bonum, in quo sunt omnia bona; et sufficiet.
Desidera simplex bonum, quod est omne bonum; et satis est. Quid
enim amas, caro mea? quid desideras, anima mea? Ibi est, ibi est
quidquid amatis, quidquid desideratis. Si delectat pulchritudo;
fulgebunt justi sicut sol (Matth. XIII; 43). Si velocitas,
aut fortitudo, aut libertas corporis, cui nihil obsistere possit;
erunt similes Angelis Dei (Id. XXII, 30): quia seminatur
corpus animale, surget corpus spirituale (I Cor. XV, 44),
potestate utique, non natura. Si longa aut salubris vita, ibi erit
sana aeternitas et aeterna sanitas: quia justi in perpetuum vivent
(Sap. V, 16); et salus justorum a Domino (Psal.
XXXVI, 39). Si satietas; satiabuntur cum apparuerit gloria
Domini (Psal. XVI, 15). Si ebrietas; inebriabuntur ab
ubertate domus Dei (Psal. XXXV, 9). Si melodia; ibi
Angeli concinunt sine fine Deo. Si quaelibet non immunda, sed munda
voluptas; torrente voluptatis suae potabit eos Dominus (Ibidem).
Si sapientia; ipsa Dei Sapientia ostendet se ipsam illis. Si
amicitia; diligent Deum plus quam se ipsos, et invicem tanquam se
ipsos, et Deus illos plus quam illi se ipsos: quia illi illum, et
se, et invicem per illum; et ille se et illos per se ipsum. Si
concordia; omnibus illis una erit voluntas, quia nulla in illis erit,
nisi Dei summa voluntas. Si potestas; omnipotentes erunt suae
voluntatis, ut Deus suae. Nam sicut Deus poterit quod volet per se
ipsum, ita poterunt illi quod volent per illum: quia sicut illi non
aliud volent quam quod ille volet, ita ille volet quidquid illi
volent; et quod ille volet, non poterit non esse. Si honor et
divitiae; Deus servos suos bonos et fideles supra multa constituet
(Matth. XXV, 23); imo filii Dei et dii vocabuntur et erunt,
et ubi erit Unicus ejus, ibi erunt et illi, haeredes quidem Dei,
cohaeredes autem Christi (Rom. VIII, 17). Si vera
securitas; certe ita certi erunt nunquam ullatenus illud bonum sibi
defuturum, sicut certi erunt se non sua sponte illud amissuros, nec
dilectorem Deum illud dilectoribus suis invitis ablaturum, nec aliquid
Deo potentius Deum et illos separaturum. Gaudium vero quale
quantumve est, ubi tale ac tantum bonum est?
|
|