CAPUT XXXV. Gaudium quantum erit fruentibus eo.

Cor humanum, cor indigens, cor expertum aerumnas et miserias, imo obrutum miseriis, quantum gauderes si his omnibus abundares? Interroga intima tua, si capere possint gaudium suum de tanta beatitudine sua. Sed certe si quis alius, quem omnino sicut te ipsum amares, eamdem beatitudinem haberet, duplicaretur gaudium tuum; quia non minus gauderes pro eo, quam pro te ipso. Si vero duo vel tres vel multo plures idipsum haberent, tantumdem pro singulis, quantum pro te ipso gauderes, si singulos sicut te ipsum amares. Ergo quid erit in illa perfecta charitate innumerabilium beatorum Angelorum et hominum, ubi nullus diliget alium minus quam se ipsum? Non enim aliter gaudebit unusquisque pro singulis aliis, quam pro se ipso. Si ergo cor hominis de tanto bono suo vix gaudium suum capiat, quomodo capax erit tot et tantorum gaudiorum? Et utique, quantum quisque diligit aliquem, tantum de bono ejus gaudet. Et sicut in illa beata felicitate unusquisque sine comparatione plus amabit Deum, quam se et omnes alios secum; ita plus gaudebit absque aestimatione de felicitate Dei, quam de sua et omnium aliorum secum. Et si Deum sic diligent toto corde, tota mente, tota anima, ut tamen totum cor, tota mens, tota anima non sufficiat dignitati dilectionis; profecto sic gaudebunt toto corde, tota mente, tota anima, ut tamen totum cor, tota mens, tota anima non sufficiat plenitudini gaudii.