|
Te igitur, clementissime Deus, invoco in animam meam, quam
praeparas ad capiendum te, ex desiderio quod inspiras ei. Intra,
rogo, in eam, et coapta eam tibi, ut possideas illam quam fecisti et
refecisti: ut habeam te velut signaculum super cor meum. Quaeso,
piissime, invocantem te ne deseras, qui priusquam te invocarem, me
vocasti, et quaesisti; ut ego servus tuus te quaererem, quaerendo
invenirem, et inventum amarem. Quaesivi, et inveni te, Domine, et
amare desidero. Auge desiderium meum, et da quod peto: quoniam si
cuncta quae fecisti mihi dederis, non sufficit servo tuo, nisi te
ipsum dederis. Da ergo te ipsum mihi, Deus meus, redde te mihi.
En amo te; et si parum est, amem validius. Tuo ergo amore teneor,
tuo desiderio flagro, tua dulci memoria delector. Ecce dum tibi mens
mea suspirat, et tuam ineffabilem pietatem meditatur, ipsa carnis
sarcina minus gravat, cogitationum tumultus cessat, pondus
mortalitatis et miseriarum more solito non hebetat, silent cuncta,
tranquilia sunt omnia, cor ardet, animus gaudet, memoria viget,
intellectus lucet, et totus spiritus ex desiderio visionis tuae
accensus, invisibilium amore rapi se videt Assumat spiritus meus
pennas ut aquilae, volet et non deficiat, volet et perveniat usque ad
decorem domus tuae et thronum gloriae tuae: ut ibi super mensam
refectionis civium supernorum pascatur de occultis tuis, in loco
pascuae, juxta fluenta plenissima. Tu esto exsultatio nostra, qui es
spes nostra, salus atque redemptio: tu esto nostrum gaudium, qui es
futurus praemium. Te semper quaerat anima mea, et tu praesta ut
quaerendo non deficiat.
|
|