|
Vae miserae animae quae Christum non quaerit nec amat; arida manet et
misera. Perdit quod vivit, qui te Deum non diligit. Qui curat
vivere non propter te, Domine, nihil est, et pro nihilo est; qui
tibi vivere recusat, mortuus est; qui tibi non sapit, desipit.
Misericordissime, tibi me commendo, reddo et concedo per quem sum,
vivo et sapio; in te confido, spero, et totam spem meam pono, per
quem resurgam, vivam et requiescam; te cupio, diligo et adoro, cum
quo manebo, regnabo et beatus ero. Anima quae te non quaerit, nec
diligit, mundum diligit, peccatis servit; et vitiis subjecta est;
nunquam quieta, nunquam secura est. Famuletur tibi semper mens mea,
piissime; suspiret tibi semper peregrinatio mea, ardeat in amore tuo
cor meum, requiescat in te, Deus meus, anima mea, contempletur te
in mentis excessu, cantet laudes tuas in jubilatione, et haec sit in
hoc exsilio meo consolatio mea. Confugiat mens mea sub umbra alarum
tuarum ab aestibus cogitationum saeculi hujus. Repauset in te cor
meum, cor mare magnum tumens fluctibus. O dives omnium bonorum, et
dapum supernae satietatis opulentissime largitor Deus , da lasso
cibum, collige dispersum, libera captivum, et redintegra scissum.
En stat ad ostium et pulsat; obsecro per viscera misericordiae tuae,
quibus visitasti nos oriens ex alto, jube pulsanti misero aperiri, ut
liberis gressibus ingrediatur ad te, et requiescat in te, et
reficiatur de te pane coelesti. Tu enim es panis et fons vitae, tu
lumen claritatis aeternae, tu omnia ex quibus vivunt recti qui diligunt
te.
|
|