CAPUT V. Oratio invitantis in se Deum.

Deus, lumen cordium te videntium, et vita animarum te amantium, et virtus cogitationum te quaerentium, fac ut sancto amori tuo inhaeream. Veni, rogo, in cor meum, et ab ubertate voluptatis tuae inebria illud, ut obliviscar ista temporalia. Pudet ac piget me talia pati, qualia mundus iste agit. Triste est mihi quod video, grave est omne quod de transitoriis audio. Adjuva me, Domine Deus meus, et da laetitiam in corde meo: veni ad me ut videam te. Sed angusta est mihi domus animae meae, quousque venias ad eam, et dilatetur a te: ruinosa est, refice eam. Habet plurima quae offendant oculos tuos, fateor et scio: sed quis mundabit eam? aut cui alteri praeter te clamabo, ab occultis meis munda me, Domine; et ab alienis parce servo tuo (Psal. XVIII, 14)? Fac me, dulcis Christe, bone Jesu, fac me, rogo, amore et desiderio tuo deponere onus carnalium desideriorum, et terrenarum concupiscentiarum. Dominetur carni anima, animae ratio, rationi gratia tua; et tuae me interius et exterius subde voluntati. Tribue mihi ut laudet te cor meum, et lingua mea, et omnia ossa mea. Dilata mentem meam, et attolle intuitum cordis mei, ut vel rapida cogitatione spiritus meus attingat te aeternam sapientiam super omnia manentem. Dissolve me, oro, a vinculis quibus constrictus teneor: ut relinquens omnia ista, tibi festinem, tibi soli inhaeream, tibi soli intendam.