|
Felix anima, quae terreno resoluta carcere, libera coelum petit,
quae te dulcissimum Dominum facie ad faciem cernit, quae nullo metu
mortis afficitur, sed de incorruptione perpetuae gloriae laetatur.
Tranquilla est et secura, non timet hostem neque mortem. Habet jam
te pium Dominum, quem diu quaesivit, semperque amavit: hymnidicis
sociata choris, melliflua perpetuae festivitatis carmina ad laudem
gloriae tuae, rex Christe bone Jesu, in aeternum concinit.
Inebriatur enim ab ubertate domus tuae, et torrente voluptatis tuae
potas eam (Psal. XXXV, 9). Felix societas supernorum
civium, et gloriosa solemnitas omnium ad te redeuntium, ab hujus
nostrae peregrinationis tristi labore ad amoenitatem pulchritudinis, ad
formositatem totius splendoris, atque dignitatem totius elegantiae,
ubi te jugiter, Domine, tui cives cernunt. Nihil omnino quod
conturbet mentem, ibidem auribus audire datur. Quae cantica, quae
organa, quae cantilenae, quae melodiae ibi sine fine decantantur?
Sonant ibi semper melliflua hymnorum organa, suavissima Angelorum
melodia, cantica canticorum mira, quae ad laudem et gloriam tuam a
supernis civibus in perpetuum decantantur. Amaritudo et omnis fellis
asperitas in regione tua locum non habent. Non enim est ibi malus
neque malitia, non est adversarius et impugnans, nec est ulla peccati
illecebra, nulla est ibi indigentia, dedecus nullum, rixa nulla,
nullum improperium, causatio nulla, nullus timor, nulla inquietudo,
nulla poena, nulla dubietas, nulla violentia, nulla discordia; sed
est ibi pax summa, charitas plena, jubilatio et laus Dei aeterna,
secura sine fine requies, et gaudium semper in Spiritu sancto. O
quam fortunatus ero, si audivero jucundissimas civium tuorum
cantilenas, carmina melliflua, laudes summae Trinitati debito honore
promentia! Sed et nimium felix, si ego ipse meruero cantare canticum
Domino Jesu Christo de dulcibus canticis Sion.
|
|