CAPUT VII. Vitae aeternae bona.

O vita vitalis, vita sempiterna, et sempiterne beata, ubi gaudium sine moerore, requies sine labore, dignitas sine tremore, opes sine amissione, sanitas sine languore, abundantia sine defectione, vita sine morte, perpetuitas sine corruptione, beatitudo sine calamitate. Ubi omnia bona in charitate perfecta, ubi species et visio facie ad faciem, ubi plena scientia in omnibus et per omnia, ubi summa Dei bonitas cernitur, et lumen illuminans a sanctis glorificatur, ubi praesens majestas Dei conspicitur, et hoc vitae cibo sine defectu mens intuentium satiatur. Vident semper, et videre desiderant; sine anxietate desiderant, et sine fastidio satiantur. Ubi verus sol justitiae, mira suae pulchritudinis visione omnes reficit, et ita universos coelestis patriae cives illuminat, ut luceant ipsi, lumen videlicet illuminatum per Deum lumen illuminans ultra omnem solis nostri splendorem, atque cunctarum stellarum claritatem, immortali adhaerentes deitati; ac per hoc immortales et incorruptibiles facti, juxta promissionem Domini Salvatoris: Pater, quos dedisti mihi, volo ut ibi ego sum, et illi sint mecum; ut videant claritatem meam, ut omnes unum sint, sicut tu Pater in me, et ego in te, et ipsi in nobis unum sint (Joan. XVII, 24, 21).