|
Librum hunc Meditationum inter germanos Augustini fetus in tomo nono
reliquerunt Lovanienses, neque de eo pronuntiarunt aliud, quam id
quod antea dubitans incertusque Erasmus iisdem fere verbis dixerat,
Auctorem videlicet esse vel Augustinum, vel qui ejus libros non
indiligenter legit. Bernardus Vindingus suspicatus est ab Anselmo
Cantuariensi profectum, Augustini autem non esse his argumentis
demonstravit. Nam cap. 31 dicit Meditationum scriptor fidem suam
ab ipsis enutritam cunabulis, et illuminatam semper per intelligentiam
gratiae divinae. Tum cap. 39 et 41, ubi sua peccata deflet,
multis quidem et gravibus post Baptismum, sed tamen ante Baptismum
solo se originali peccato obligatum fuisse significat. Haec vero
minime convenire in Augustinum, nemo est qui Confessionum ipsius
cognitis libris ignoret. Auctor praeterea passim excerpit sententias
Augustini, easque interdum non sinceras, adhibet, nec germano earum
sensu. Exempli gratia, dixit Augustinus libri 1 Confess. capite
1, Laudare te vult homo aliqua portio creaturae tuae: hic autem in
Meditationum capite 33, Laudet te homo magna portio creaturae
tuae. Et illud libri 12 Confess. cap. 15, O domus luminosa et
speciosa, etc., quod ab Augustino de coelesti opificio dictum est,
transfert ille in capite Meditationum 20 ad domum Dei spiritualem,
beatorum scilicet societatem, a qua pro se cupit Deum orari.
Mutuatur etiam in cap. 22 quaedam a Gregorio ex homilia 37 in
Evangelium, et praeterea ex ecclesiastico Officio verba quamplura in
capp. 14, 15, 17, 27, 33, 35, 39, etc. Hymnum
pro capite 26 inserit de gloria paradisi, qui Petro Damiani vulgo
assignatur. Denique stilo et dictionibus utitur alienis prorsus ab
Augustino, veluti reciprocare pro repetere; proles, soboles et
progenies poetico more, pro Filio Dei; item gladius materialis,
tumidare, morbidare, etc. Atque haec plus satis erant, ut istae
Meditationes abjudicarentur Augustino.
Quod Anselmum spectat, ex Orationibus ac Meditationibus ipsius
nomine vulgatis continentur hoc libro non paucae, scilicet in quatuor
capitibus prioribus Oratio decima; in aliis quatuor proxime
sequentibus, id est in 5, 6, 7 et 8, Oratio secunda: quarta
decima in capite nono; in decimo vigesima prima. Nonnihil postea
Meditationis 18 in capite 18 occurrit, et plura Meditationis 14
in capp. 22, 23, 29 et 30. Rursum in capite 34 Oratio
Anselmi quinta, decima septima in 35, decima sexta in 36, decima
octava et decima nona in 37, ac tandem in capite 41 vigesima illius
Oratio exhibetur. Mittimus sententias, quas reperire est hic capiti
39 inspersas ex ejusdem Proslogio, ex Meditationibus 2, 3 et
11, ex Oratione 4, et ex Oratione 62.
Caeterum nihil obstamus, quominus earum, quas modo recensuimus,
Orationum Anselmi sive Meditationum, habeantur dubiae quaedam et
incertae, praesertim vero si quae sunt ex variorum auctorum laciniis
consarcinatae. Quinetiam considerato veteri codice quodam ex S.
Arnulphi abbatia Mettensi, de quo in Veterum Analectorum tomo 1,
pag. 161, facile arbitramur isthaec subsequentis libri capita
viginti quatuor, 12, 13, 14, 15, 16, 17, 18,
19, 20, 21, 22, 23, 24, 25, 27, 28, 29,
30, 31, 32, 33, 35, 36 et 37, Joannis esse,
abbatis uti creditur Fiscamnensis, qui anno 1178 diem obiit,
Anselmo abbate tunc temporis Beccensi. Nam Mettensis illa codex,
cujus scriptura ejusdem Joannis aetatem redolet, libellum repraesentat
capitibus viginti quatuor supra dictis comprehensum, praefixa proxime
ante, prologi vice, epistola ad Imperatricem viduam Henrici
Imperatoris (Henricum hunc tertium, illam vero Agnetem esse,
monstravit D. Joannes Mabillon in praedictis Analectis, ubi
epistolam eamdem pag. 133 publicavit), cum hacce in fine
subscriptione: Ego Joannes ultimus servorum Christi, et qui mecum
sunt fratres, Beatitudinem tuam salutamus in Christo, etc.; qua
nimirum epistola post commemoratas alias quasdam scriptiones pias et
nonnullas quas ex opusculis Patrum sententias se deflorasse dicit
Joannes, libellus ille commendatur in haec verba: Quia relatione
amicorum didici, te desiderare et poscere, ut ipse quoque, quem de
contemplatione divina Christique amore, et de illa superna Jerusalem
omnium fidelium matre editum habeo, tibi scribatur libellus . . . .
ecce ego libens atque ovans, pro scire quod mihi dedit Deus, paratus
sum, mater veneranda, tuae in omnibus obsequi voluntati . . . .
Accipe, quaeso, pervigili mente illud quod expetis, meae per
Christi gratiam deflorationis opusculum, in quo videlicet reperies
magna ex parte coelestis theoriae dulcia verba, quae reverenter legenda
sunt, et cum timore debito meditanda, ne forte de temeritate
judicetur, qui tepidus et indevotus accesserit, etc.
Epistolae continuo subjungitur libellus diversis partibus et titulis
hunc in modum distinctus: Incipit libellus de Scripturis et verbis
Patrum collectus, ad eorum praesertim utilitatem qui contemplativae
vitae sunt amatores. Psal.
Deus misereatur nostri.
Summa
Trinitas, virtus una, et indiscreta majestas, Deus noster, Deus
omnipotens, confiteor tibi, etc. Pars est libelli prima, incipiens
a capite 12 Meditationum sequentium, et desinens ad finem capitis
17. Tum subjicitur:
Explicit de contemplatione divina pars
prima. Incipit pars secunda de Christi amore, simul et de illa
superna Jerusalem matre nostra. Psal.
Eructavit.
Spes mea,
Christe Deus, hominum tu dulcis amator. etc. Desinit haec secunda
pars ad finem capitis 25. Postea legitur: Explicit pars secunda
theoreticae speculationis. Incipit pars tertia, ubi mens devota Deo
ad altiorem contemplationis gradum ascendit. Psal.
Te Deum
laudamus.
Psal. Benedicite omnia. Psal.
Laudate
Dominum. Benedic, anima mea, Domino, et omnia quae intra me sunt
nomini sancto ejus,
etc. Pars itaque tertia praetermisso capite
26, incipit a 27. Desinit autem ad finem capitis 33. Deinde
relicto capite 34 subsequitur titulus: Incipiunt preces ardentis
desiderii, ut anima solum Christum possit amare, quia bonus et malus
amor non se simul in uno capiunt pectore, sicut scriptum est,
Nemo
potest duobus dominis servire.
Psal.
Jubilate Deo, omnis
terra.
Moxque additur totum caput 35, Jesu nostra redemptio,
etc. Suscepit caput 36, cum hoc titulo: Hic peccatrix anima gemit
nimis et dolet, videns terram sine aqua, et idcirco prae desiderio
lacrymarum devotas preces fundit ad Dominum. Psal.
Quemadmodum.
Christe Domine, Verbum Patris, etc. Postea
sequitur prima pars capitis 37, cum inscriptione: Hic optat ardore
nimio mens pia, et datorem omnium bonorum Deum humiliter rogat, ut
divinae gratiae fulta praesidio, hoc constanter agere possit, quod
Apostolus praecipit dicens,
|
“Si consurrexistis cum Christo, quae
sursum sunt quaerite, ubi Christus est in dextera Dei sedens; quae
sursum sunt sapite, non quae super terram.”
|
|
Psal. Quam dilecta. Jesu Domine, Jesu pie, etc. usque ad isthaec verba:
Dormiat, obsecro, Deus meus, dormiat memoria mea ab omnibus, (jam
varia est lectio, sic pro conclusione habens) quae sub coelo sunt,
vigilans in te, sicut scriptum est,
|
“Ego dormio et cor meum
vigilat.”
|
|
Sit tuta, sit semper secura sub pennis protectionis tuae
anima mea, Deus meus, etc. Extremo loco ponitur reliqua pars
capitis ejusdem 37, adjunctum habens exordium et titulum, hoc modo:
Vir desideriorum et coelestium contemplator, praesentia fastidiens,
futura desiderans, gemit ex fundo cordis, et implorat quotidie,
dolens se ibi non esse, ubi dilectum suum revelata facie mereatur
videre, sicut scriptum est,
|
“Cupio dissolvi et esse cum Christo.”
|
|
Psal.
Christe Domine, virtus et sapientia
Patris, etc.; quod exordium versibus fere quindecim constans
annectitur ad verba illa capitis 37: Quid enim pulchrius, quidve
dulcius, etc., desinitque ibi libellus: Ipsum laudo, benedico
atque adoro, qui vivit et regnat Deus in saecula saeculorum. Amen.
Regius codex ante annos ducentos descriptus libellum eumdem a capite
12 sic exorditur, ut in titulo praemittat caput 11. Atque ipsius
libelli non septem partes, quot attulimus supra ex codice Mettensi,
sed tantum sex facit, capite videlicet 37, in quo pariter desinit,
minime diviso. Juvat exhibere titulos ac initia partium singularum ex
eodem Regio codice, tametsi nomen Augustini falso praeferat
libellus, hac ibi ratione praenotatus et digestus: Liber
supputationum seu supplicationum beati Augustini episcopi, de divinis
Scripturis collectus, ad eorum praesertim utilitatem, qui
contemplativae vitae sunt amatores. Et ante omnia dicatur psalmus,
|
“Deus misereatur nostri et benedicat nobis,”
|
|
etc., qui in primis
dicendus est, quia in eo de summa Trinitate et unitate satis expresse
locutus est Propheta. Quo finito addatur et hoc, Te Deum Patrem
ingenitum, etc., scilicet caput 11, quod hoc loco totum
scribitur; et additur: Deinde caetera quae sequuntur, mente devota,
et corde puro, utpote laudes Dei, Deo dicturus flebilis et supplex
in modum orationis seu canonis perora: Summa Trinitas, virtus una et
indiscreta Majestas, etc. Ibidem finito capite 16, Incipit
secunda pars, ubi agitur de Christi amore et de illa superna civitate
Jerusalem, quae est mater nostra. Et primo dicendus est iste
psalmus,
|
“Eructavit cor meum verbum,”
|
|
in quo de Christo et
Ecclesia per Prophetam Spiritus sanctus satis expresse loquitur.
Quo finito, adde et haec quae sequuntur: Spes mea, Christe Deus,
etc. Ibidem post finem capitis 25: Incipit tertia pars, ubi mens
devota ad altiorem contemplationis gradum ascendit. Et in primis
cantetur hymnus,
Item alius hymnus,
|
“Benedicite, omnia opera Domini, Domino.”
|
|
Item psalmus.
|
“Laudate Dominum de coelis.”
|
|
Et deinde caetera quae sequuntur,
intenta et morosa meditatione dicantur:
|
“Benedic, anima mea,
Domino,”
|
|
etc. Ibidem completo capite 33 subditur: Incipit
quarta pars, scilicet preces ardentis desiderii, ut fidelis anima
solum Christum possit amare. Et in primis dicendus est iste psalmus,
|
“Confitemini Domino, quoniam bonus, quoniam in saeculum
misericordia ejus.”
|
|
Deinde devote dicantur sequentia: Jesu nostra
redemptio, etc. Caput est 35, quo finito ibidem legitur: Incipit
quinta pars, ubi vir desideriorum et coelestium contemplator gemit
quotidie dicens se ibi non esse, ubi dilectum suum mereatur videre,
sicut Apostolus aiebat,
|
“Cupio dissolvi et esse cum Christo.”
|
|
In
primis autem dicendus est iste psalmus,
|
“Jubilate Deo, omnis
terra, psalmum dicite,”
|
|
etc. Deinde quae sequuntur: Christe
Domine, Verbum Patris, etc. Denique post caput istud 36,
postrema pars ad caput 37 sic inscribitur: Incipit sexta pars. Hic
optat ardore nimio anima sive mens pia, et datorem omnium donorum Deum
humiliter rogat, ut divinae gratiae fulta praesidio, hoc constanter
valeat agere, quod Apostolus ait,
|
“Si consurrexistis cum Christo,
quae sursum sunt quaerite.”
|
|
Jesu Domine, Jesu pie, Jesu bone,
etc. Finitoque hoc capite 37, clausula apponitur: Explicit liber
supputationum beati Augustini episcopi, et finitus in anno Domini
1471.
Additum opinamur Augustini nomen, quia liber ex Augustini maxime
dictis compositus videbatur; vel certe referendum id in librariorum
errorem et incuriam, quam in eo jam libro expertus forte fuerat
Joannes, qui ejusdem libri prologo seu epistola ad Imperatricem
scribit: Rogo Dilectionem tuam, ut si quoslibet inveneris, qui
libellum hunc velint habere, moneas eos et diligenter transcribere, et
scriptum frequenter relegere, usque adeo ut aliquid addi, vel
subtrahi, aut immutari non patiantur in eo. Hoc autem dicimus propter
incuriam librariorum, qui non solum veritatem corrumpunt, sed etiam
mendacia mendaciis jungunt. Joannem porro non ea tantum sapiunt, quae
libellus, uti vidimus, in Mettensi et Regio codice comprehendit
subsequentium Meditationum capita viginti quatuor, sed capita quoque
ordine 38 et 40, quae plurimis ex Alcuino, quem etiam exscribere
solet Joannes, sententiis contexta sunt. Alcuini loca indicabuntur
singula, notato e regione libro et folio editionis Parisiensis anni
1617 .
Ad extremum nonnihil refert observare hic rem, comperta Joannis et
codicis ipsius Mettensis antiquitate, certam deinceps et exploratam,
sententias scilicet quae libri de Spiritu et Anima, de Diligendo
Deo, Soliloquia, Manuale, (libri utique omnes Bernardo
posteriores), similes sive plane easdem habent cum subsequente
Meditationum opusculo, non ex illis libris a Joanne decerptas esse,
imo potius ex libro Joannis in eos libros recentius conditos
transiisse.
|
|